{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 85","citation":"Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 85","ref":"85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/85.md","author":{"name":"Isaac Barrow","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow"},"work":{"title":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Καὶ δύρ τὰ σμικρότατα, ἢ τὰ πάντων μέγιστα. Οἱ δʼ οὐκ ἄν ποτὲ ἀυτοῖς συνακολυθήσείαν, εἰ μὴ μονάδα μονάδος ἑκάστης τῶν μορίων μηδεμίαν ἀλλὴν ἄλλης διαφέρουδ τὸς θήσει. h. e. Annon Arithmeticam aliam vulgi, aliam Philosophorum statuamus oportet? Siquidem non exigua est discrepantia. Vulgo quippe eorum, quae numeris exprimuntur, unitates dinumerant inaequales, veluti duo castra, duo boves; & duo quaevis seu minima, seu etiam maxima omnium. Verùm philosophi nunquam ista assequantur, nisi quis unitatem singulam partium singulae alteri unitati posuerit aequalem. Ità Plato numeros istos, ex unitatibus inaequalibus conflatos, ad vulgus rejicit, alios philosophis, hoc est Mathematicis, adjudicat; id quod forsan ex antiquioribus Pythagoreis observatum hauserit; ut innuere videtur Aristoteles, ex illorum, opinor, sententia proloquens: Eν γῆ τα Μαθηματικῷ ἀριθμῷ οὐδὲν διαφέρει οὐδεμία μονὰς ἑτέρα ἑτέρας. Ecce Mathematicum numerum eûmque ex minimè disparibus inter se unitatibus constitutum. Sed ut adhuc rem propiùs attingam; & ipsum controversiae quasi ugulum petam. 5. Animadverto & assero. Quòd numerus Mathematicus (qualem mox descripsimus, & de quo praesertim sermonem instituimus) etsi possint etiam quae dicentur per justam analogiam transcendentali quoque numero quadantenus applicari, quatenus naturae similitudo, est veluti quaedam aequalitas, aut affinis aequalitati) quòd, inquam, numerus Mathematicus non sit aliqua res existentiam habens sibi propriam, & revera distinctam à magnitu line quam denominat, sed ipsius tantummodo magnitudinis certo pacto consideratae nota quaedam vel signum; quatenus illa nimirum à mente nostra concipitur vel ut prorsus incomposita, vel ut composita certis ex partibus homogeneis aequalibus (quarum singulae concipiuntur incompositae, & unitatis nomine donantur) vel ut rationem innuens ad alias magnitudines itidem certo modo compositas.","prev":{"citation":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 84","label":"FGHAEZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/84"},"next":{"citation":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 86","label":"FGHAEZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/86"},"credit":{"text":"Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}