{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 88","citation":"Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/88.md","author":{"name":"Isaac Barrow","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow"},"work":{"title":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"Sequitur advertendum tres esse (praeter unitatem ipsam, quae numerorum veluti fons est ac origo) differentias & quasi species numerorum; hoc est, integrorum, fractorum, & radicalium vel surdorum, quos vocant. Quorum integri quidem nomina sunt vel symbola magnitudinum, compositionem ipsarum subindicantia certis ex partibus aequalibus (quarum unaquaeque simplex censetur & nominatur unitas) ut si magnitudo A confletur ex sex partibus aequalibus (vel ex una sexies repetita) appellabitur A sex. Fracti verò (quibus accenseo mixtos, qui constare possunt ex integro & fracto) notae sunt cujuscunque magnitudinis itidem innuentia compositionem ejus ex partibus aequalibus, non quidem absolutè, sed ipsam comparando cum alia magnitudine composita ex aliquot partibus, quae prioris partibus aequales sunt, & cognomines: Vel, numeri fracti sunt symbola cujuscunque magnitudinis certo modo compositae aequaliter, exhibentia proportionem ejus ad alteram magnitudinem, ex iisdem aequalibus partibus compositam. Ut si A componatur ex 6 partibus aequalibus, & B ex totidem iisdem novem, erit A sex nonae partes ipsius B (FB) vel A se habebit ad B, ut sex ad novem. Eadem nempe magnitudo, unitatis nomine nuncupata, sexies accepta componit A, novies verò sumpta constituit B.","prev":{"citation":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 87","label":"FGHAEZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/87"},"next":{"citation":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 89","label":"FGHAEZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/89"},"credit":{"text":"Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}