{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 89","citation":"Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/89.md","author":{"name":"Isaac Barrow","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow"},"work":{"title":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Numeri verò radicales, vel surdi notae sunt magnitudinis cujuslibet, commonstrantes ipsam esse proportione qualitercunque mediam inter quamlibet assumptam magnitudinem homogeneam, aequaliter compositam secundum exigentiam appositi numeri seu integri seu fracti, & partem ejus unitatis vice fungentem (vel quod perinde est, inter acceptam quamvis magnitudinem simplicem ac indivisam, & propterea unitatis vicem obeuntem, ac aliam ita prout adjunctus exigit numerus multiplicatam) ut radix secunda, vel quadratica, numeri 3, denotat mediam proportionalem inter quamvis assumptam magnitudinem, & ipsius triplam. Et radix tertia, vel cubica, ternarii designat primam ex duabus mediis proportionalibus inter quamvis assumptam magnitudinem, & triplam ejus. Et radix quarta (vel quadrato quadratica, quam etsi minus commode solent appellare) numeri 5, significat primam ex tribus mediis proportionalibus inter quamvis magnitudinem & quintuplam ejus, & sic pariter de caeteris. Quòd verò spectat ad surdos hosce numeros (quos & irrationales, ineffabiles, irregulares, inexplicabiles, nullo suo merito, & quasi per convicium atque calumniam appellitant) illos complures propriè numeros esse negant, & ab Arithmetica seclusos ad aliam, (quae tamen nulla est) scientiam, Algebram nempe, solent ablegare. Quo pacto suam Arithmeticam membro demutilant amplissimo, & utilissimo (saepiùs enim, dum magnitudines metimur. & inter se comparamus, ad hosce surdos, quàm ad rationales quos vocant numeros computando devenimus.","prev":{"citation":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 88","label":"FGHAEZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/88"},"next":{"citation":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 90","label":"FGHAEZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/90"},"credit":{"text":"Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}