{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 98","citation":"Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/98.md","author":{"name":"Isaac Barrow","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow"},"work":{"title":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Non sunt igitur, Trigonometria (doctrina de dimensione triangulorum rectilineorum & sphaericorum) Altimetria, vel Euthymetria quae distantias, investigandi modum indicat) Planimetria (quae superficies planas describere & emetiri docet) Stereometria (quae solidorum corporum mensuras comparat) Geometriae practicae magis quam speculativae partes; at unius Geometriae, quae respectu vario speculativa dici potest, & practica. Sed de hac re sufficiant ista. De Mathematicarum Scientiarum objecto generali, deque partitione ipsarum hactenus est dissertatum. Proximè succedit, ut de modo dispiciamus, quo circa suum objectum versantur; qui certe non alius est ab eo, qui debet quoad ejus fieri potest, in aliis, propriè dictis, scientiis obtinere. Siquidem id sibi propositum habent omnes scientiae, ut objecti sui praecipuas proprietates, affectiones, & passiones, cum ejus essentia conjunctas, aut ab ipsa manantes, immediatè sc. aut mediatè, investigent; hasque illi necessariò competere per evidentem & certum discursum ostendant. Etsi de facto praestetur hoc, ob materiae conditionem, à quibusdam, ut non uno loco advertit Aristoteles, ἀκριβέστερον καὶ ἀναικαιότερον strictiùs & fortiùs, ab aliis μαλακα τερον dilutiùs & dissolutius. Ejusmodi rerò discursus ἀπόδειξις (demonstratio) dici solet (ideò forsan, quod per illum deducta conclusio tam intellectui constat liquido, quàm sensui manifestè patefit res exerto digito gito demonstrata; nam δεικνψειν est indigitare, velut extento digito ostendere; θαχενλοδέικπειν; unde δακτυλος quasi δείκτυλος) de hoc verò discurrendi modo non est mei vel officii vel propositi, sed ad Logicam propriè spectat, generatim pertractare: Ilium qui nosse cupit intimiùs, & à primis fontibus degustare; ipsum consulat oportet egregium ejus inventorem simul, & luculentum auctorem Aristotelem; in libris Analyticis, Posterioribus praesertim, demonstrationis enucleantem naturam, & leges ei praefigentem; mihi suffecerit, ut res feret, ab illo dicta praescriptaque, quatenus Mathematicis congruunt ratiociniis insinuare.","prev":{"citation":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 97","label":"FGHAEZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/97"},"next":{"citation":"Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 99","label":"FGHAEZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/99"},"credit":{"text":"Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}