{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De motu marium et ventorum 114","citation":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 114","ref":"114","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/114","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/114.md","author":{"name":"Isaac Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius"},"work":{"title":"De motu marium et ventorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"At vero cum ea terra, quae longe à Zona Torrida abest, non multum à Sole incalescat, nec etiam incalescere possit à contactu telluris tam longe dissitae, cum tellus corpus it solidum & stabile, non mirum est regiones multum à Zona media remotas esse frigidissimas. At vero cum mare sit corpus fluidum & in gyrum perpetuo revolvatur, motusque ejus quaquaversum, etiam ad summum pertingant Septentrionem, fieri aliter non potest, quin maria quantumvis remota adficiantur quoque à calore marium quae sunt in Zona Torrida. Patet itaque causa quamobrem venti marini intra Tropicos frigidiores sint ventis terrestribus, in regionibus vero frigidis calidiores. CAP. XXVIII. Unde fiat ut tempore Aequinoctiorum maximus observetur marium & ventorum motus. Emper quidem est Oceani tumor sub Aequinoctiali, cum ille circulus sit omnium maximus, & perpetuo illuc convergant fluctus ex necessaria licamenti lege, ut superius monuimus, longe tamen maximus tunc est, quando Sol huic imminet. Tum praecipue concitatur motus Oceani & quaquaversum sese exporrigens, efficit ut tumoris hujus effectum remotissima etiam sentiant maria. Non est itaque mirur Aequinoctiorum potissimum tempore maxime com moveri aequora & suscitari cum alias, tum praecipue diras istas tempestates quas Oracanos & Ecnephias nominant.","prev":{"citation":"De motu marium et ventorum 113-2","label":"CAP. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/113-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/113-2"},"next":{"citation":"De motu marium et ventorum 115","label":"CAP. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/115"},"credit":{"text":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum","quality":"ocr"}}