{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De motu marium et ventorum 116","citation":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/116.md","author":{"name":"Isaac Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius"},"work":{"title":"De motu marium et ventorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Quia tamen non ubique eadem est harum ratio, & alia loca aliis magis inquietantur, operae pretium fuerit nonnulla annotare unde conjecturam de caeteris sumere liceat. Ne vero multa tempestatum genera misceamus, de solis agemus Oracanis, utpote qui ex omnibus maxime sint impetuosi. Quales vero illi sint minime opus fuerit exponere, cum passim horum exempla & historiae occurrant. Notum est eos praecognosci ex praevia tranquillitate, ex pluviis salsis & aliis indiciis. Hoc quoque notum, illis adventantibus maria contorqueri in gyrum. Sed neque hoc nautas peritiores latet, illos non in medio Oceano, sed tantum in vicinis terrae tractibus provenire; & quidem quanto terrae viciniores, tanto magis saevire. Itaque prudentiores naucleri quibus servandarum navium adest cura, illi relictis portibus & litoribus ut periculum evadant in altum vela dirigunt. Quod autem semper eos ab aliis tempestatibus distinguunt, ab Exhydriis inquam, & istis quos Travados vocant, id non recte fieri existimo. Qui in medio seu centro hujus tempestatis versantur, ubi aliquanto minus est periculi, illi Exhydriam, at vero qui aliquanto remotius absunt, isti Oracanum adpellant. Sed & hoc quoque notandum, uti nobis qui in Boreali vivimus hemisphaerio, disparia sunt anni tempora atque illis qui in Australi hemisphaerio degunt, similiter quoque differre tempora quibus Oracani sentiuntur. Sub Aequatore quidem par est ratio utriusque Aequinoctii.","prev":{"citation":"De motu marium et ventorum 115","label":"CAP. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/115"},"next":{"citation":"De motu marium et ventorum 117","label":"CAP. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/117"},"credit":{"text":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum","quality":"ocr"}}