{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De motu marium et ventorum 28","citation":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/28.md","author":{"name":"Isaac Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius"},"work":{"title":"De motu marium et ventorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Quia tum in freto Bahamae, Mexicanis ac Hondurae litoribus mare movetur ab Aquilone in Austrum, etiam in oppositis Africae litoribus quae à promuntorio Viridi ad fretum Herculeum porriguntur, contrarius nascitur cursus ab Austro tendens in Aquilonem. Cum mare ab Honduris usque ad Orientalissimum Brasiliae promuntorium fluit ab Occidente in Orientem, tum quoque ut plurimum mare, quod Benini & Guineae oras lambit, tendit ab Ortu in Occasum, & sic porro. Quod vero ubique non aeque conspicuus sit hic aestus, ejus rei ratio non aliunde petenda est quam ex inaequalitate alveorum per quos fluit Oceanus. Ipsa rerum natura exigit, ut ubi angustior sit canalis, ibi intensior sit aquarum cursus. Ut enim alveus ad alveum, ita quoque celeritas ad celeritatem. Non tamen negaverim etiam à ventis terrestribus & qui casu orti videntur hunc naturae ordinem nonnunquam interpellari, verum nobis sufficiat generalem motum explicasse, qui adeo sibi semper constat, ut si eum turbari contingat, id non nisi statis & certis fiat temporibus. Nec in Oceano tantum, sed in remotis quoque sinubus & ubicunque marium, eadem est aestuum ratio. Ubique in circulum revolvuntur fluctus. In Adriatico sinu movetur mare secundum Dalmatiae Liburniaeque litora usque ad intimum Venetorum recessum. Inde contrario motu lambit Italicum latus, donec eo unde venit revertatur. Nec in Adriatico tantum sed etiam in toto Mediterraneo mari idem contingit.","prev":{"citation":"De motu marium et ventorum 27","label":"MOTU MARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/27"},"next":{"citation":"De motu marium et ventorum 29","label":"MOTU MARIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/29"},"credit":{"text":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum","quality":"ocr"}}