{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De motu marium et ventorum 34","citation":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/34.md","author":{"name":"Isaac Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius"},"work":{"title":"De motu marium et ventorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Sed vero Petrus Sarmientus, qui per Occidentale ostium fretum ingressus ad suos remeavit, facile & nullo pene negotio angustias has superavit. Aestuum qui in fretis mediae Zonae occurrunt, eadem omnino est conditio, nisi quod pro ratione temporum & situ litorum, statos quidem, sed tamen diversos patiantur cursus & recursus. Fretum quod Samatram & Malaccam intercedit Sole in Borealibus constituto signis, fluit ab Euronoto in Zephyroboream: eodem ad Australia declinato signa, fluctus à Zephyroborea in Euronotum feruntur. Alterum fretum quod Samatram & lavam dirimit quales habeat cursus, ex iis quae de Indico Oceano diximus potest cognosci. Per aestatem nempe à fine Aprilis ad Octobris initium, cum Oceanus ab Oriente fluat in Occidentem difficilis est ingressus in hoc fretum. Commodus vero tum est egressus iis qui e Batavorum Colonia in patriam remeant. At vero à Novembri usque ad finem Martii, tum facilis est ingressus venientibus ab Occasu. Contra vero qui è colonia Batavica navigant in Occasum, difficulter istoc tempore fretum hoc eluctantur: adeoque si necessitas exigat, totam coguntur circumire lavam. Primo septentrionale hujus insulae litus legunt; dein fretum quod insulam Bali & promuntorium Palimboam intercedit, transeunt: inde Australe litus emetiuntur, ita ut nonnunquam facilius plusquam trecentarum leucarum spatium decurrant, quam enavigare possint fretum quod aliis anni stationibus paucis possit horis superari. Quod autem invito motu istoc annuo, omnibus fere anni stationibus classes ultro citroque fretum hoc pertranseant, id aestus diurni seu sexhorarii beneficio contingit. CAP. VIII. Motum diurnum Oceani sequi legem motus universalis. Um non tantum utile sed etiam necessarium sit Cnavigantibus cognoscere â quo caeli cardine ad","prev":{"citation":"De motu marium et ventorum 33","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/33"},"next":{"citation":"De motu marium et ventorum 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/35"},"credit":{"text":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum","quality":"ocr"}}