{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De motu marium et ventorum 55","citation":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/55.md","author":{"name":"Isaac Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius"},"work":{"title":"De motu marium et ventorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"Sole dein illustrante declivitatem CF & haec quoque intumescit donec declivitas CF elevetur in CE, & fiat parallela superficiei DF. Eadem est ratio declivitatis EG, simili modo etiam illa intumescit, & sic porro. Clarum est igitur aestum maris instar trochleae Archimedeae descendendo semper ascendere. Cum vero omnia gravia descendendo motum accelerent, etiam hoc patet quare in litoribus elevatiores & magis conspicui sint aestus, quam in medio Oceano unde fit decursus. Non tamen existimandum est hunc Oceani motum eadem semper ratione accelerari atque corpora quae per planum inclinatum devolvuntur. Obstant vastae continentes, obstant insulae & fundi inaequalitas, obstat motus in gyrum, & aliquando aquarum quae succedant inopia, quae decursum hunc aut morantur aut sistunt. Et tamen licet nullae obstarent terrae aut insulae, Oceanusque universum tegeret orbem, & per planam & mathematicam decurreret superficiem, semper quidem accresceret aquae fluentis celeritas, nunquam tamen tanta essent incrementi momenta, ut Oceanus tantundem quantum Sol absolvat spatii, singulis nempe horis gradus quindecim. CAP. XIV. Quare majores fiant aestus in Zonis temperatis, quam in Zona Torrida.","prev":{"citation":"De motu marium et ventorum 54","label":"54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/54"},"next":{"citation":"De motu marium et ventorum 56","label":"56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/56"},"credit":{"text":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum","quality":"ocr"}}