{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De motu marium et ventorum 76","citation":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/76.md","author":{"name":"Isaac Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius"},"work":{"title":"De motu marium et ventorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Cum enim ubi desinit Solis actio, ibi incipere debeat instauratio & restitutio prioris libramenti, illud vero libramentum non redeat in prima reciprocatione, sed paulatim & successive debeat restitui, clarum fit quare in illo puncto, quod quam longissime abest à Sole summa motus intensio & summum aquarum culmen esse debeat, sed tale tamen, quod aliquanto minus sit ac fuerit illud quod duodenis horis eodem in loco praecessit. Ista vero motuum restitutio quo pacto in Zona Torrida, qua item ratione in Temperatis fiat Zonis, ex iis quae antea diximus satis cognosci potest. Nempe in Zona Torrida non refluunt maria plurimis in locis, sed ex obliquo & à lateribus denuo implentur. In Temperatis vero & Frigidis Zonis, ubi non intumescunt maria nisi per motum progressivum, illic, ut plurimum, ista qua venere, eadem quoque via recedunt maria. Sed redeamus unde digressi sumus, & concludamus aestum aut defluxum qui ubique gentium & locorum noctu accedit ad eam Meridiani partem, quae Soli est opposita, nihil aliud esse quam restitutionem illius aestus, qui duodecim horis antea in eodem loco praecessit, illumque etiam fore etiamsi nulla esset Luna.","prev":{"citation":"De motu marium et ventorum 75","label":"75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/75"},"next":{"citation":"De motu marium et ventorum 77","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/77"},"credit":{"text":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum","quality":"ocr"}}