{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De motu marium et ventorum 87","citation":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/87.md","author":{"name":"Isaac Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius"},"work":{"title":"De motu marium et ventorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Cum enim aquae moles totum vas aut totum impleat canalem, cuicunque etiam puncto duplex iss iste motus potest imprimi, quo totum ejus corpus adficiatur, dummodo non eodem tempore pulsetur. At vero cum pendulum non simul totum occupet spatium in quo movetur, sed in uno tantum versetur puncto, necessarium est ut etiam moveatur causa movens, nisi tale statuamus pendulum, quod dum suas peragit reciprocationes, una cum suo orbe circumferatur. Concludamus itaque tam dissimiles vicissitudines quales sunt illi qui in aestu maris deprehenduntur, non posse exponi nec intelligi nisi per motum aliquem compositum, qui eo ipso quod compositus sit necessario talis evadat, ut modo acceleretur, modo vero retardetur. Tam dispar effectus non potest provenire à causa simplici. Ut paucis absolvam, sic dico, aestum quo maria ad octavum diem excrescunt, & ad alterum octavum denuo minuuntur, non aliunde provenire quam ex diverso Solis & Oceani occursu, & quidem aestus augeri & concitari si prius à Sole impressi motus cum recenter supervenientibus concordent, eosdem vero retardari si posteriores motus adversentur prioribus. CAP. XX. Quo pacto & qualibus intervallis motus & aestus marium propagentur.","prev":{"citation":"De motu marium et ventorum 86","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/86"},"next":{"citation":"De motu marium et ventorum 88","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/88"},"credit":{"text":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum","quality":"ocr"}}