{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De motu marium et ventorum 91","citation":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 91","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/91.md","author":{"name":"Isaac Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius"},"work":{"title":"De motu marium et ventorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"At vero uti aestuum, ita quoque temporum longe dispar est ratio in oppositis litoribus, nempe in ora Sinarum, Tunchini, ad insulam Formosam & alibi in hoc mari, aestus quippe summus ibi adest Luna constituta in Euronoto &. Zephyroborea. In litoribus Floridae, Virginiae, & Novi Belgii, similiter aestus summus fit Luna constituta inter Austrum & Orientem. Uti enim sese habet ora occidentalis Americae ad praedicta Sinarum & Tunchini litora, eadem fere est ratio lateris Europaei ad oppositas Americae terras. Ut vero horum motuum accuratiorem habeamus cognitionem, primum hoc monemus; initium aestuum, qui ubique contingunt, non inchoandum à Luna plena seu nova, sed demum à quadraturis. Cum enim omnis motus incipiat à quiete, motus vero vel minimus vel nullus deprehendatur cum Luna est bisecta, clarum est aestuum periodum contineri eo spatio quod à quadratura ad quadraturam extenditur. Quandoquidem vero inter quadraturas & novilunium seu plenilunium intervallum dierum septem cum dimidio intercedat, aestus vero interea sex horis retardatus sit, utique id spatium auferendum est, ut habeamus motuum Oceani principium. In Europaeis itaque & Africanis litoribus, ubi aestus plenissimus tempore novilunii & plenilunii contingit hora tertia pomeridiana, clarum est primos motus inchoandos esse ab hora nona antemeridiana, tribus circiter horis antequam Sol Meridianum attingit. Quod si eundem hunc aestum, cum motu maris solisequo, in occasum tendentem persequamur, inveniemus ipsa attestante experientia, sesquihora circiter serius pervenire ad illud Brasiliae promuntorium quod maxime in Orientem excurrit. Ulterius dein Occidentem versus pergente cursu Oceani & attingente flumen Amazonum & Gayanam, consequetur quoque aestus.","prev":{"citation":"De motu marium et ventorum 90","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/90"},"next":{"citation":"De motu marium et ventorum 92","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/92"},"credit":{"text":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum","quality":"ocr"}}