{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De motu marium et ventorum 96","citation":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/96.md","author":{"name":"Isaac Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius"},"work":{"title":"De motu marium et ventorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Uti enim in aestuum principio indagando monuimus non illa esse consideranda loca ubi maxime attolluntur maria, sed istaec ubi primum moveri conspiciuntur, cum à quiete incipiat omnis motus, ac repente non possit esse velocissimus; ipsum quoque hoc in inquirenda venti universalis origine faciendum esse censeo, nec observandum ubinam violentissimus sit ventorum cursus, sed spectanda esse principia unde primum flare incipiant. Cum itaque satis superque à nobis ostensum sit, maria & incumbentem huic aërem in Zona Torrida simili progressu ab Oriente semper tendere in Occasum, & insuper modum declaraverimus, unde manifeste cognosci possit quare sic moveantur aequora, minime dubitandum censeo, quin eadem ratio in cursu aëris itidem locum habeat, & quidem tanto magis, quanto aër aqua est levior & ad motum promtior. Dilatat enim Sol aëris corpus & altius evehit ejus superficiem. Cum vero motus fiat ab altioribus ad decliviora, celsiorque sit illa superficies cui aut imminet Sol aut paulo ante imminuit, necessario decursus fit in Occidentem, qui quamvis initio exiguus sit, in progressu tamen magis magisque acceleratur, uti superius exposuimus. Constituto hoc primario motu quo aër Soli subjectus adficitur, persequamur nunc motus hujus progressum. Quod itaque Oceano Zonę Torridę evenire diximus, idem quoque aëri contingit. Aequali lege & aequali fere cursu pergit uterque in Occidentem. Nec quęrendum utrum aquae lapsus secum rapiat incumbentem aërem, an vero aëris motus maria commoveat: cum enim sideris radii ferantur in instanti, eodem tempore licet non eadem mensura utrique elemento, ut vocant, simul hic motus imprimitur.","prev":{"citation":"De motu marium et ventorum 95","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/95"},"next":{"citation":"De motu marium et ventorum 97","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/97"},"credit":{"text":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum","quality":"ocr"}}