{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De motu marium et ventorum iii","citation":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum iii","ref":"iii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/iii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/iii.md","author":{"name":"Isaac Vossius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius"},"work":{"title":"De motu marium et ventorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Sed vero si qui veritatis amantes vel mediocre dignentur conferre studium ad contemplationem earum rerum, quae quia necdum satis exploratae sunt, ideo fortuito fieri creduntur; utique vel inviti praeclarum & perennem naturae ordinem agnoscant, & fateantur necesse est, casu aut fortuna nihil omnino accidere, nec adeo esse inconsultam istam rerum Dominam ut quidquam temere faciat, quin potius leges a summo opifice cuique rei adsignatas ita pertinaciter exsesequi, ut sicubi ab iis recedere videatur, non ipsa natura, sed nostrum de natura reprehendi debeat judicium. Incessit me eapropter desiderium aliquanto accuratius pernoscendi praecipuorum qui in Oceano contingunt motuum momenta, & indagandi ecquis detur modus, quo ea quae sparsim & tumultuarie ab aliis annotata fuere, si non ad certam, at saltem ad commodam redigi possint methodum. Quamvis vero fluidum elementum humani ingenii legem eludere & asper nari videatur, adeoque reconditae censeantur quae aequora suscitant causae, ut non desint qui aestum marinum humanae curiositatis sepulcrum adpellarint, & consulto eju explicationem praeterierint; alii vero dun in hunc audacius forsan quam felicius inquirunt, Oceanoque se committunt absque sufficienti annona, si non undis obruti, famae nihiloninus & existimationis passi sint naufragium: horum tamen nequaquam me movet exemplum, ut non publice quae sentiam exponam, idque eo fidentius quod compererim illos qui idem hoc argumentum pertractare aggressi sunt, ne historiam quidem motuum maris satis cognitam habuisse, sed properasse ad causam rei, antequam res ipsa satis esset perspecta.","prev":{"citation":"De motu marium et ventorum i","label":"i","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/i","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/i"},"next":{"citation":"De motu marium et ventorum iv","label":"iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-vossius/de-motu-marium-et-ventorum/iv"},"credit":{"text":"Isaac Vossius, De motu marium et ventorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_motu_marium_et_ventorum","quality":"ocr"}}