{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Appendix 3-3","citation":"Isidore of Seville, Appendix 3-3","ref":"3-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/3-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isidore-of-seville/appendix/3-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/3-3.md","author":{"name":"Isidore of Seville","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville"},"work":{"title":"Appendix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"i. Alleluia in Latinum sonat laudate Dominum; la enim unum est de decem nominibus Dei, quae apnd Hebræos habentur. Amen, vere, sive fideliter. Diapsalma, semper, id est, quod illa quibus adnectitur sempiterna comprimet, adeo non commutationem metri significat, ut quidam existimant, vel spiritus prophetici refectionem. Sunt etiam qui diapsalma ideo inseri putant, ut ex hoc sive personarum, sive sensuum intelligatur esse conversio. Osanna, salvifica, sive salvum fac. Otia enim salvifica interpretatur, anna interjectio est deprecantis; ergo integre dicitur osianna, sed dum corripitur, corruptum sonat. Osanna est sensus salvum fac, ut subaudiatur, vel populum Israel, vel totum mundum. i. Rama, excelsa. In Evangelio: Vox in Rama audita est, id est, in excelsis; est tamen et civitas quæ Rama appellatur. Racha vanus, aut inanis. Rabbi, magister meus, quod est, Abba Pater, et hoc Syrum est. Man, quid; manna, quid est hoc? Anathema, proditio. Maranatha, Dominus noster venit; Syrum esi. Anathema maranatha, sicut quidam dicunt, proditio in adventum Domini. Mammona, divitiæ. Theraphim, figuret vel imagines, melius quam incendia. Seraphim, vel Ceruphim, ardentes, vel incendentes, juxta illud: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. Ergo seraphim virtutes in cœlis esse confirmant. quae Dominum laudant, et in ministeria diversa mittuntur. Cherubim, scientiæ multitudo; cæterum, cherubim ipsum in sancta sanctorum duo tantum significantur animalia. Aliis vero locis. ubi hoc nomen legitur, aut picturam aliquam indicat, aut varietatem.","prev":{"citation":"Appendix 21-2-26","label":"21 to 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isidore-of-seville/appendix/21-2"},"next":{"citation":"Appendix 58","label":"Part 1, Ad lib. VIII, cap. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isidore-of-seville/appendix/58"},"credit":{"text":"Isidore of Seville, Appendix, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1401/tmp1401/tmp1401.tmp1401.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}