{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Appendix 5-4","citation":"Isidore of Seville, Appendix 5-4","ref":"5-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/5-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isidore-of-seville/appendix/5-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/5-4.md","author":{"name":"Isidore of Seville","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville"},"work":{"title":"Appendix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"i. Post Resurrectionem vel Ascensionem Domini Salvatoris apostoli, quomodo Pascha debeat observari, nihil ordinare potuerunt, quia dispersi per universum mundum fuerant occupati. Cum omnes apostoli ex hoc mundo transissent, per universum orbem diversa erant jejunia, et omnis Gallia unum diem anni, id est, VIII Kal. Aprilis Pascha tenebant, dicentes: Quid nobis est ad lunæ computum eum Judaeis facere Pascha? I. Sed sicut Dumioi Natale quocunque die venerit, VIII Kal. Januarii, ita et VIII KaJ. Aprilis, quando resurrectio traditur Christi, debemus Pascha tenere. Orientales vero, sicut historia Eusebii Cæsariensis narrat, quocunque die mensis Martii xiv luna venis set, Pascba celebrabant. In Italia autem alii plenos XL dies jejunabant, alii xx (diversa scriptura marginis xxx), alii dicebant VIII diebus, in quibus mundus conditus dicitur, sihi sufficere jejunare. Alii, quia Dominus XL dies jejunasset, illi XL horas abstinere deberent. A. Cum h:e tales observationes per singulas provincias tenere atur, id (obscure)Romæ mœror erat sacerdoiihus. ut ubi erat una fides, dissonarent jejunia. Tunc papa Victor Romanæ urbis episco pus direxit, ut daret auctoritatem, ad Theophilum Cæsareae Palæstinæ episcopum, quia tunc in Jerosolyma Caesarea metropolis dicebatur. ut inde paschalis ondinatio proveniret, ubi Christus in corpore fuisset versatus. Accepta itaque auctoritate Theophilus tantum sibi opus fuisse iujunctum, quod in mundi observatione transmitteretur, nOli solum suae patriæ, sed et de vicinis provinciis omnes episcopos et sapientes viros ad concilium evocavit. Cumque grandis illa multitudo sacerdotum vel sapientum virorum in omnibus Scripturis erudita, in unum fuisset collecta, tunc protulit Theophilus episcopus auctoritatem ad se directam papæ Victoris, et qui sibi operis esset injunctum patefecit.","prev":{"citation":"Appendix 8-2-10","label":"8 to 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isidore-of-seville/appendix/8-2"},"next":{"citation":"Appendix 6-5","label":"Part 1, SYNODUS CÆSARlENSlS DE PASCHATE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/appendix/6-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isidore-of-seville/appendix/6-5"},"credit":{"text":"Isidore of Seville, Appendix, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1401/tmp1401/tmp1401.tmp1401.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}