{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 110","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 110","ref":"110","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/110","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/110.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Quare ille unicus in superiorum eccentricis motus admitti debet, subjectum inaequalitatis, quatenus ad Solem superantem refertur, & inferiorum epicycli solummodo admittendi sunt: absurdi ergo superiorum epicycli & inferiorum eccentrici moti medio motu Solis, qui circuli planetis adesse impossibile est: atque etiam propter hunc excessum Solem vehere superiores, & quia vicissim ab inferioribus superatur, fieri nequit ut propterea Mercurium & Venerem vehat. Praeterea, superatio seu excessus non modo non est tertium aliquod ens, quantum distinctum a duobus, quorum unum superat aliud, sed excessus est ipsius superantis pars; quare nihil est discretum seu separatum ab illo cujus est pars, sed ex natura rei est in illo quid partiale, cum caeteris partibus totum coefficiens: at per relationem, & comparationem fit accidens quae superatio vocatur, estque tertium quoddam ens, non quantum sed relativum, prorsusque externum, & accidentarium; at ille excessus, per quem oritur relatio superati ad superantem, non mutatur essentialiter, sed semper est superantis pars, quae cum aliis compartibus totum componit. Ideo Superatio, seu excessus superantis est ipsius pars. anomalia annua epicycli est excessus superantis motus Solaris motum superiorum. Ergo anomalia epicycli est pars motus Solaris; & hanc ob causam illa anomalia perficitur in circulo in quo apparet motus Solis, illo non multiplicato, aut translato in alios, vel aliis in illum translatis; cum illa omnia impossibilia sint. In Venere & Mercurio hoc argumentum verum est, si minor mutetur. Anomalia est excessus motus inferiorum Solarem superantis: ergo anomalia illa pars est revolutionis Veneris, & Mercurii. Porro, admissis epicyclis superiorum, aut eccentricis inferiorum, consequeretur hoc impossibile; corpora illa ex propriis orbitis in circulum Solarem transferenda esse, si ex illo excessu, vel defectu, fabricentur epicycli & eccentrici; quae translatio absurda admodum est, è loco nempe naturali in alienum. Sufficiat ergo unicus motus planetae, physicus & realis in unico circulo, nec rre nec liceat amplius affigere coelis motus & orbes imaginarios, καὶ μορρὰς τερατωδεῖς.","prev":{"citation":"Philolaus 109","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/109"},"next":{"citation":"Philolaus 111","label":"CAPVT VI. Demonstratione Geometrica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/111"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}