{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 117","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 117","ref":"117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/117.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Saturnum vero & Iovem singulis bienniis directos, & retrogrados contemplabitur, quibus circulus, in quo motus Solis fit circa Martem, pro epicyclo dandus foret, quod absurdum est mutare epicyclos illorumque magnitudines, & revolutiones pro loci mutatione. CONCLVSIO Sol itaque biennio circa Martem volvitur, & terra semel interposita inter Martem & Solem videtur. Sol itaque circa Saturnum, Iovem, & Martem, tres circulos simul, & eodem tempore, inaequales, & inaequalibus temporibus describit; quod cum sit impossibile, ut lemmate praecedente probatum est, erit in centro immobilis; terra vero cum ex omnibus illis visa necessario debeat moveri circa Solem, nec sit factu possibile, ex illis immobilibus ad sensum positis, Vide cap. 28. l. 4 visam non moveri; concludere geometricè debemus, Solem quiescere in in monito. centro terram, & alios circa ipsum moveri. Porro notandum, variari quantitatem epicyclorum qui mensurant inaequalitates motuum; qui enim in Iove moraretur, epicyclum Saturno daret, qui semel revolveretur, dum terra vicies circa Solem ambularet; qui vero è Marte hypotheses per epicyclos conderet, Saturno, & Iovi epicyclos daret, quantitate orbis Martis, qui in Iove biennio cum anni semisse revolveretur, in Saturno biennio & aliquot diebus; in terra annuus circulus praestat vicem epicycli, & mensurat è terra inaequalitates. Hypothesis terra existente immobili, Tychonicae tota similis est: ad Venerem igitur & Mercurium festinandum. Hypothesis ocnlo existente in Venere. Ex Venere vero, ut sequens figura ostendit, Sol videbitur ferri per totum Zodiacum, sicut & terra; haec quidem diebus 365, Sol vero diebus 224. Mercurius totidem, delatus à Sole, dum interim diebus 87 circulum absolvit, fitque directus, & retrogradus semel; Mars biennio circulum absolvet, quotannis vero directus semel, semelque retrogradus videretur; lupiter annis duodecim circa Zodiacum viam decurreret, interim vero intra dies 224 semel directus, & retrogradus cerneretur; sicut & Saturnus, qui perlustrare Zodiacum annis 30 cerneretur.","prev":{"citation":"Philolaus 116-2","label":"CONCLVSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/116-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/116-2"},"next":{"citation":"Philolaus 118","label":"CONCLVSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/118"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}