{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 12-2","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 12-2","ref":"12-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/12-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/12-2.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Nam tantum distat planeta ab auge epicycli media, quantum motus medius Solis distat a medio planetae motu. Hinc fit, ut subtracto medio motu planetae à medio Solis, habeatur motus in epicyclo. Est ergo absolutè & simpliciter motus epicycli, superatio annui motus Solis supra motum planetarum superiorum. Anomalia verò epicyclica est ea quae ex terra per motum Solis annuum in illis planetis videtur accidere. Demonstratio hujus clara est. Quò citius movetur planeta in eccentro respectu terrae, eo tardiùs revolvitur epicyclus, Sole medio motu suo minus superante, contra vero quando planeta tardiùs movetur, citius redeunt epicyclicae revolutiones. Cum etiam planetarum alii tardius, alii citius circulos suos deferentes percurrant; oritur disparitas, & inaequalitas revolutionum epicyclorum superiorum. Cum itaque Saturnus sit tardissimus, Sol illum citissimè superat, & post acronychium attingit. Iupiter velocior minus superatur a Sole, ideo illius anomaliae restitutiones minus frequentes sunt, & tardiùs recurrunt. Mars verò velocissimus superiorum, & ita celer ut illius motus diurnus superet dimidium motus diurni Solis, facit, ut tardissimè Sol ad illum redeat, & quandoquidem superatio Solis supra motum Martis, minor est diurno ipsius Martis motu, evenit ut epicycli revolutio tardior sit, quàm eccentrici deferentis reditus. Synopsis Revolutionum superiorum planetarum & Solis juxta Tabulas Alphonsinas. Sol singu-Saturnum Saturni o Iovem lis diebus Diurnus Iovis superat. (Martem 27 41 Martis o 31 26 Sol revolvitur in eccentrico diebus 365, h. 5, 49. Saturnus in eccentrico diebus 10747, h. 7, 36, seu annis Aegyptiacis","prev":{"citation":"Philolaus 11-3","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/11-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/11-3"},"next":{"citation":"Philolaus 12-3","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/12-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/12-3"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}