{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 14-3","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 14-3","ref":"14-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/14-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/14-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/14-3.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"tantundem enim superavit motus Solis motum Iovis, part. 82. Martis verò anomalia annua arcus PF partium 42. Illi deinde anguli superationis faciunt motum aequalem inaequalem apparentem. Vnus ergo idemque motus ac circulus, mensura est annuae anomaliae, & angulorum inaequalitatis. Absurdum est igitur, atque etiam impossibile assignare epicyclos Saturno, Iovi, & Marti, quasi tribus circulis pluribusque motibus annua revolutio fieret in orbibus horum planetarum. Probatur secundò, unum, eundemque Solis circulum hanc irregularitatem efficere. Positus sit in supra dicta figura Sol jam à Marte medio suo motu discessisse g. 42; in illo tempore Iovem occidentalem esse; arcum verò L Q esse part. 98, seu QDGL part. 262. Accedente Sole ad Iovem, minuitur illius inaequalitas, nempe post semicirculum, angulus FAS, quia videlicet Sol velocior quotidie Iovi appropinquat; Martis verò anomalia augetur, nempe PAF, Sole scilicet velociore à Marte discedente. Cum igitur motus solis unicus in uno circulo, eodem tempore anomaliam unius planetae minuat per accessum ad illum, alius augeat per recessum ab illo; nullus alius circulus dari potest causa efficiens & adaequata anomaliae annuae superiorum. Hoc itaque demonstrato, patet absurditas epicyclorum, & multiplicationis circulorum. His quoque satis demonstratur anomalias epicycli esse solummodo excessum motus Solis superantis superiores planetas, seu partem circuli in quo annua Solis revolutio apparet, qua Sol velocior superat tardiores planetas. quare has anomalias fieri in praedicto circulo. Itaque hic motus in planeta nullatenus verus existit nec per formamanternam, aut assistentem intelligentiam, aut impressionem motus violenti, nec ullatenus illo movetur; sed est tantum κατ᾽ ἔμρασιν, & juxta visum; linearumque visibilium parallaxis. Etsi vero haec praecedens demonstratio sufficiat, addam considerationem physicam. Hunc nempe motum in epicyclo, si esset verus, & realis in planeta, ortum ducturum non fuisse ex disparitate duorum motuum, quae jam supponit aliquos motus quantos, cùm superati, tum superantis. Hunc vero syllogismum conficio. Nullus motus verus naturalis, aut violentus, est, aut fit, per relationem unius ad alterum, superati v. g. ad superantem; sed per actum mobilis entis, ut tale est, à forma interna, vel ab agente externo. Atqui motus anomaliae est duntaxat per relationem planetae ad Solem, & terram, & resultantiam ex duobus, per superationem motus Solis superantis superiores planetas.","prev":{"citation":"Philolaus 13-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/13-2"},"next":{"citation":"Philolaus 55","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/55"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}