{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 140","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/140.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Deinde videtur illa motuum multiplicatio formarum multiplicationem inducere in unum & idem subjectum, quae tamen in naturalibus esse nequit; quidquid enim quo in rerum natura existit unum est & per formam suam tale: formis igitur, quae constituunt omnia in suis essentiis & existentiis, multiplicatis, in uno subjecto unum erit multa, quod est impossibile. Quae sane objectio vera est, sed adversus motum terrae triplicem non militat. animadvertendum autem, hanc propositionem, unius corporis unicum esse motum, intelligi de motu locali, quo ab uno spatio ad aliud corpus transfertur, quo sensu nullum corpus plus uno moveri motu potest; alias unum individuum fieret plura; vel corpus pluribus in locis positiones obtineret simul, & eodem tempore, quod naturae vires longè superat, soliusque divinae omnipotentiae opus est. Verum si intelligatur de circularibus alicujus corporis globosi motibus, circa proprium axem occupantis unum locum, certum est illos multiplicari posse, & ex propria subjecti forma manantes naturales per se fore, nec a futuro agente imprimendos; haec autem ratio est, quare sphaera motu locali per circulum lata circa axem revolvatur, alioque insuper motu volvi possit; quia motus ille scilicet per circulum solus est de loco ad locum, nec alio simul motu in alias partes, & alia ubi distrahitur corpus; motus vero sphaerae circa centrum & proprium axem, non distrahit in plura loca, nec formarum multiplicationem importat, sed unius formae plures solummodo facultates, quae quidem actu primo una est, actu vero secundo & penes executionem multiplex. Vnde neque implicat ex parte moventis formae, quae una formaliter & essentialiter semper manet, sed virtute multiplex ad multa se extendit, neque ex parte subjecti quod indivisum stat, neque tandem ex parte termini qui unus semper est, aliqua oritur contradictio. A contrariis autem illud evidentissimè probatur, a motibus nempe violentis; unius enim corporis violenter moti, unicus tantum potest esse motus localis ab uno loco ad alium, tot enim repugnant multiplicationi violentorum motuum localium, in uno simul subjecto, quam naturalium.","prev":{"citation":"Philolaus 139","label":"CAPVT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/139"},"next":{"citation":"Philolaus 141","label":"CAPVT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/141"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}