{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 147","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 147","ref":"147","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/147","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/147.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Quando vero terra venit in L, in Virginis signum, Solque apparet in Piscibus, tunc nullae sunt latitudines in maximis a Sole elongationibus, sed totae in conjunctione; & talis latitudo HLG, EDF, dicebatur Ptolemaeo inclinatio lineae augium epicycli; quae sola & unica est latitudo, angulo fixo permanens HAG, juxta Ptolemaeum & Copernicum, in Mercurio g. 6, 15, in Venere vero 2, 30. Latitudines quoque Veneris; his vicissitudinibus cernuntur in summa: & infima abside nullae Veneris apparent, sicut in Mercurio, nisi in limitibus evagationis a Sole, nempe in G vel F. in conjunctionibus vero nullae videntur. Terra a Sagittario in Pisces abeunte, & Sole in Virgine viso, in conjunctione Veneris & Solis patitur illa maximam latitudinem, in digressionibus aut parvam, aut nullam. Primus itaque Mercurii semicirculus borealis est, secundus austrinus; Veneris primus austrinus, secundus borealis. Si terra sit in L, in Virgine, Venusque juncta Soli & perigaeo orbis H, erit angulus latitudinis HLG, maximus in boream, propter laterum HL, GL, brevitatem. si vero sit in E, in apogaeo, erit angulus latitudinis austrinae minor ELF; quia latera EL, FL longiora sunt. Ita in Mercurio accidit. Vera itaque latitudinum inferiorum data causa, ostendit eam reflexionis latitudinem, quam Ptolemaeus dederat planetis, lateralem esse, ad oculum latitudinem GRH, ECF, viso angulo inclinationis ex obliquo. Inclinationem vero, quam lineae augium epicycli concesserat, esse totam latitudinem facialiter objectam. est vero latitudo lateralis media inter maximam HLG, & minimam ELF.","prev":{"citation":"Philolaus 146-2","label":"CAPVT XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/146-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/146-2"},"next":{"citation":"Philolaus 147-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/147-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/147-2"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}