{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 151","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 151","ref":"151","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/151","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/151.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"CAPVT XXVI. De latitudinibus superiorum. Vpra explicavimus modos quibus latitudines superiorum a Ptolemaeo D demonstratae fuerunt, & antiquis per eccentri inclinationem, atque etiam per motum axis absidum epicycli, cujus planum extra nodos a plano eccentrici declinare volebat Ptolemaeus, hac lege, ut pars epicycli inferior in eandem a plano eccentrici declinaret partem, in quam planum ipsius eccentrici a plano Zodiaci devergebat: cum igitur latitudo eccentrici erat borea, tunc etiam perigaeum epicycli in boream a plano eccentriciattollebatur: hinc autem nata est illa hypothesis motus axis epicycli, quod laxiores visi sint planetae facere latitudines in Solis oppositionibus; strictiores vero in conjunctionibus. Sed verarum hypothesium ignorantia hos motus multiplicavit, qui penes visum solummodo existunt, propter majorem terrae ad planetam appropinquationem; arcus propterea inclinationis sub majori videtur angulo existente planeta acronycho, sub minori vero dum planeta est hypaugus: exemplo pro caeteris nobis erit Mars, Copernicum sequuti, cujus hypotheses describimus. Sit planum orbis annui, & Zodiaci linea AFGB. sit planum eccentrici planetae inclinatum super plano Zodiaci C Borea CED, quantitate anguli CEA, seu opposito aequali BED. sit planeta Soli junctus, planeta in C, terra in G; angulus latitudinis CGA, qui cum Austrina sit interior angulo CEA, erit minor: unde etiam, quando planetae sunt in limitibus latitudinum, Solique juncti sunt, minores faciunt latitudines angulo inclinationis planorum eccentrici & Zodiaci; quando vero terra fuerit inter Solem & ipsos, veluti in F, planeta existente in C, angulus latitudinis CFA boreus; vel terra in G, & planeta in D, angulus BGD semper major est angulo inclinationis; accessus itaque sive recessus terrae a planeta auget vel minuit latitudines, quae enim aeLC Borea qualia manent, & sub diversis videntur distantiis, modo sub majori modo sub minori videntur angulo. Sit igitur inclinatio Austrina plani eccentrici Martis CED super plano orbis annui & Zodiaci AFEB, angulus BED, seu CEA g. 1. 50. sit borea latitudo angulus CEA,","prev":{"citation":"Philolaus 150","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/150"},"next":{"citation":"Philolaus 152","label":"CAPVT XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/152"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}