{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 16","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/16.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Si namque hac ratione maginetica corpora sibi uniret adeo ut in majori distantia minus, in minori magis moveret, ex tali analogia dari posset distantia major semidiametro sphaerae activitatis, sub qua partem avulsam attrahendo sibi conjungere non posset. Quod autem est verè dicamus, non esse scilicet totius attractionem in illa, sed ad unionem omnium partium conspirationem; sicut omnium sphaerae linearum ad centrum ipsius fit concursus, non attractivâ vi centri, sed omnium aequalium communi, & unico uniendi sese consensu. Quam cligna sunt consideratione philosophica haec geminata accidentia casus gravium! Liceat mihi paulo liberalius genio uti & peripateticum pro libertate (qua philosophantem arceri iniquissimum) ad hanc Geometricae demonstrationis cum re convenientiam propius inspiciendam provocare. Videat nos ad figmenta rerum non confugere, quibus explicemus ignotum per ignotius. Non fugam vacui comminiscimur, cujus periculum, vel minimum corpus per aerem decidens haud facessit, jugi, continuaque corporum contiguitate tale naturae damnum avertente, per ingenitam fluidis omnibus expansibilitatem, quae talis est ut superficies corporis in fluido moti, nunquam vel in indivisibili temporis momento deseratur à superficie fluidi aeris, vel aquae, & simul sint motus corporis in illis moti, atque superficierum contactus. Vacuum vero formidabile foret si inter instans motus, & reparati contactus aliquod intervallum temporis intelligi posset. Chimaericam gravitatis novae prolem, ut monstrum in mare perdendum ablegamus. Sed veram, & genuinam causam demonstratione Geometricâ illustramus. Quis nisi propudiosa temeritate infamis, motus figuram, rationem, modum, & illius phęnomena à Geometria explicari vel posse, vel debere negabit? Si licet motibus circularibus reciprocis geminatis, & obviantibus motus coelorum explanare, figurisque Geometricis horum necessarias perpetuasque restitutiones demonstrare, quare de motu gravium similis calculus in urnam non mittetur? Age si licuit Aristoteli motum rectum ad centrum universi terrae partibus tribuere, & inde terrae immobilitatem deducere, quare non liceat nobis motum circularem parti adesse demonstrantibus, totius motum circularem concludere? atque de motu gravium, ejusque tarditate, & velocitate CAhactenus. Systema coelorum Antiquum evertitur, & veterum Paralogismi ostenduntur. TEra quidem sunt principia veterum, quibus in coelorum ordine componendo usi sunt: nec illis praeviis aberrassent, si centro universi patente ipsis, hinc profectionem suam suscepissent. Verùm illo latente, lovisque custodia ignorata, illegitimè, & perperam suis principiis usi sunt.","prev":{"citation":"Philolaus 15","label":"PROBLEMA VNICVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/15"},"next":{"citation":"Philolaus 17","label":"PROBLEMA VNICVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/17"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}