{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 26","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/26.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"sicut enim omnia puncta ejusdem circumferentiae aequabilem motum conficiunt super centro suo; ita è contra non potest plus uno puncto ejusdem circumferentiae uniformiter rotari super alieno centro. Demonstravit hoc ex professo Erasmus ille magnus in Theoria Mercurii, articulo tertio. post illum autem ita demonstrabimus. Sit circulus BEGH, cujus centrum D; revolvatur non circa centrum D, sed circa C centrum circuli AF. Assumatur in circulo BEGH punctum E, quod aequali motu revolvi concipiatur circa C. Dico nullum aliud punctum circuli BEGH aequaliter revolvi circa C, sed caetera puncta inaequaliter cum puncto E collata circumferri. Si enim revolvantur aequaliter omnia puncta, assumatur in praedicto circulo punctum oppositum τῷ E, nempe H, & ducatur EH. manifestum est ipsam per centrum D transire, quippe longissimam omnium. Intelligatur ergo E circa C aequaliter moveri, & aliquo temporis intervallo motum esse angulo BCE; quare si regulariter H movetur circa C, & aequali cum puncto E motu, aequales faciet angulos cum recta BG ad punctum C, & ideo aequalis erit angulus FCH, angulo ACE, p. 15, lib. 1, ele. quod falsum est. anguli enim EDA, & HDF, aequales sunt, angulus autem ECA major est interiori opposito EDC, & huic aequali GDH, qui ipse major est GCH interiori: ergo ACE major GDH, multò major erit quàm FCH, quippe majore major. at debuerant esse aequales, ut motus omnium punctorum circuli BEG, aequales, & regulares forent circa C, ergo ad se invicem sunt inaequales, & irregulares motus omnium punctorum circuli BEG circa C centrum alienum.","prev":{"citation":"Philolaus 25","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/25"},"next":{"citation":"Philolaus 27","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/27"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}