{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 29","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 29","ref":"29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/29.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Moveatur itaque singulis diebus angulo AEB, seu opposito CED; quia aequales sunt ambo ad verticem oppositi, & minor est CE quàm EA, quia centrum circuli ABC est in portione AE; & ED minor quam EB, quia EB propior est longiori AE, propior vero ED breviori EC, per 7 proposit. 3 Elem. erit etiam latus CD, minus latere AB. per convers. p. 24. lib. 1 element. Sed diurno spacio ex hypothesi conficiuntur anguli AEB, CED, inaequales vero sunt subtensae, AB major, CD minor, ergo arcus AB major erit arcu CD, & ideo diurnus motus centri epicycli circa apogaeum eccentrici velocior erit, quàm circa ejusdem perigaeum. Motus verò centri epicycli in consequentia, & motus lineae augis in antecedentia, simul juncti, exhibent motum centri Lunae ab auge deferentis singulis diebus g. 24. 22. 54, propter motus sibi invicem obviantes; quapropter in mense bis apogaea est Luna, bisque perigaea, ita tamen ut linea medii motus Solis, quae est ABH, semper intercedat ac media sit inter lineam absidum, & lineam medii motus Lunae. Quam porrò ob causam motus centri epicycli Lunae inaequalis est circa centrum deferentis E (cujus regularitas respicit centrum mundi D in schemate priori) ob eandem irregularitas motus epicycli Lunaris circa centrum proprium contingit. Motus enim Lunae in epicyclo, seu anomaliae & argumenti, non incipit a sixo puncto, sed vago, nempe a puncto O, auge media epicycli. quotidie porrò in epicyclo percurrit g. 13. 4. Augis autem mediae evagatio, & inconstantia, causa est cur epicyclus in eccentrici medietate superiore sit velocior, in inferiore tardior, lineâ augis mediae in superiore provehente, in inferiore retrahente. Anomalia seu argumentum epicycli medium est arcus ab apogaeo medio ad centrum corporis Lunaris, ut in praecedenti schemate OQZ Aequatio anomaliae est arcus NO hic auferendus, ut coaequata Lunae anomalia sit arcus NQZ. In tabulis appellatur aequatio centri seu anomaliae.","prev":{"citation":"Philolaus 28","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/28"},"next":{"citation":"Philolaus 30","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/30"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}