{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 44-2","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 44-2","ref":"44-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/44-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/44-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/44-2.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"CAPVT XV. Brevis planaque explicatio hypothesium antiquarum Veneris, Martis, Iovis, & Saturni. Ypotheses circulorum Saturni, Iovis, Martis, nec non Veneris prorsus similes sunt apud veteres, nisi quod speciale aliquid accidit in Venere, cujus medii motus linea semper eadem est cum linea medii motus Solis. Habent hi tres orbes duos qui vocantur augem eccentrici deferentes, intra quorum profunditatem, tertium habent eccentricum, in cujus soliditate locatus est epicyclus, habent etiam tres circulos, Aequantem, deferentem epicyclum, ambos eccentricos, & tertium epicyclum in deferente fixum, in quo epicyclo corpus planetae haeret ἐνδεδημένον. Figura sequens illos orbes, & circulos expressos oculis subjicit; in qua duo nigri orbes, intimus, extimusque, punctis distincti, variegati, vocantur deferentes augem eccentrici, quorum motus tardissimus ab Alphonsinis aequalis fixarum motui factus est, revolutione una intra lubilaeum annorum 49000 confectâ. Extimi convexa superficies mundo concentrica est, concava centro deferentis, interioris vero convexa mundo eccentrica est, & deferenti concentrica, concava vero mundo homocentrica. Orbis epicyclum deferens medius est inter praedictos, & illius latitudo est FP, in illo autem est DLO circulus deferens centrum epicycli. Circulus Aequans est EN, epicyclus MGI, centrum mundi A, centrum deferentis B, centrum Aequantis C. Tantum distat centrum deferentis B a centro mundi A, quantum centrum Aequantis C, a centro deferentis B. Laterculus eccentricitatum. Martis Saturni Veneris Iovis Semidiametri epicyclorum qualium radius eccentrici 60. Loca Apogaeorum Ptolemaei temporibus. Veneris Martis Mercurii Solis. Saturni Iovis","prev":{"citation":"Philolaus 44","label":"CAPVT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/44"},"next":{"citation":"Philolaus 45","label":"CAPVT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/45"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}