{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 47","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/47.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"CAPVT XVI. Dissonantia harum hypothesium demonstratur. CAtentur veteres irregulares esse motus Saturni, Iovis, Martis, & Veneris in eccentricis, id est, centra epicyclorum irregulariter, & inaequaliter ferri in deferente Aequalibus temporibus; sed illam irregularitatem reduci ad aequalitatem super centro Aequantis. At demonstratum est supra, neque id fieri posse, quia omnia puncta unius circumferentiae regulariter moveri non possunt nisi circa proprium centrum; circa alienum vero unicum solummodo moveri potest. Motus itaque centri epicycli circa centrum Aequantis etiam inaequalis est, & irregularis: ἐνὸς ἀτόπου δυθέντος τ’ ἄλλα συμβαίνει: regularitatem auferentes a puncto, cui naturaliter debetur, omnem prorsus eliminant. Iam diximus Aequantis astruendi hinc natam occasionem. Quod si totam videlicet eccentricitatem deferenti epicyclum concessissent, majores epicyclus admisisset προσθαραιρέσεις in perigaeo eccentrici, minores in apogaeo, quàm revera produnt ipsa coeli phaenomena; quare necesse fuit admovisse centrum deferentis centro mundi, tota interim, inaequalitate prima aequanti concessa, ut eccentricitatis προσθαραιρέσεις coelo responderent. Sed multa moventes nihil promovent: dum enim illud astruunt omnem epicycli revolutionis circa centrum suum destruunt aequalitatem. Lineam quippe Apogaei medii epicycli, à centro Aequantis ad centrum epicycli ducentes, revolutiones centri epicycli circa centrum deferentis, & aequantis, inaequales, & anomalas constituunt. epicyclorum proinde revolutiones circa proprium centrum, habentes principium punctum mobile & inaequaliter motum, inaequales sunt, quemadmodum in Luna supra probatum est, cujus hic nihilominus demonstrationem conficiemus pro his quatuor planetis. Sit in figura sequenti E centrum mundi, D centrum deferentis, C centrum aequantis, linea absidum AG, summae A & B, infimae F & G quae sunt aequantis & deferentis auges. Circa C revolvitur epicycli centrum quantum ad motus aequales. Vnde manifestum est tardius moveri in proprio circulo deferente, in medietate superiore eccentrici, velociùs in inferiore. Anguli enim ADH, ADK, minores sunt angulis ACH, ACK. Sed iisdem temporibus in aequante & deferente absolvuntur: ergo etiam aequalibus temporibus majores arcus in Aequante, minores in deferente conficiuntur in parte superiore.","prev":{"citation":"Philolaus 46","label":"CAPVT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/46"},"next":{"citation":"Philolaus 48","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/48"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}