{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 49","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/49.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Accidit enim ut planeta reipsa quandoque tardius, quandoque velocius, moveatur, ἀνίων καὶ ἐπιτείνων κίνησιν, deformitasque ingratissima corporibus illis accidit; modo enim vivaces incitato passu currunt, modo senio quasi confecti imbecilli pede vestigia premunt, tardoque ambulant gressu. Caetera autem in hac forma ad solutionem angulorum data sunt, unde habentur prosthaphaereses, sed non in propriis locis, nec verae, & genuinae. Coronis dissertationis de hypothesibus Planetarum quantum ad longitudinem eorum spectat. Haec habui dicenda in hypotheses antiquas planetarum, quatenus motum eorum in longum, & latum considerant: quae Copernicus partim perstrinxerat, partim indicaverat. Nec propterea traducar a quolibet quasi veterum hostis, aut cavillator. Audire talia convitia haud aequum est eum, qui toto animo, & aequissima mente monumenta clarissimorum ingeniorum veneratur; nec tam iniquus ullus fuerit puto, qui veterum non solum discipulos, sed & mancipia esse velit, ut ab illis nec lato ungue discedere audeamus, tanquam nefarium, & malè ominatum facinus admissuri. Aversantur illi magni viri tales judices, quos sibi minimè aequos censent, nec vindicias sibi dari secundum sua commenta volunt, si rectiora, & meliora inveniantur. Monuerunt posteros ut operam suam huic negotio darent, & correctioribus observationibus minus congrua coeli phaenomenis à se limitata, in suum ordinem cogerent. Fidelium itaque discipulorum vices praestantes, ex ipsorum fontibus, veritatem per limpidos latices in lucem derivabimus ἀνεξέταστον οὐδὲν καταλείπει ὁ χρόνος.","prev":{"citation":"Philolaus 48","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/48"},"next":{"citation":"Philolaus 49-2","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/49-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/49-2"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}