{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 56","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/56.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"atqui motus anomaliae superiorum in epicyclis, & epicyclorum inferiorum in eccentricis cessabit cessante motu Solis; ergo in superioribus anomaliae epicycli motus est accidentarius, & eccentri in inferioribus. Verum est autem sublato motu Solis ejusque circulo, eliminari anomaliam epicycli superiorum, quia per excessum motus Solis accidit. Vbi vero non est superans, ibi non est superatio. Atque ex hoc ultimo argumento satis confirmatur quod supra diximus; motum Solis, & illius unicum circulum causam esse unicam & adaequatam anomaliae annuae planetarum. Pari lege in inferioribus cessabit motus centri epicycli per eccentricum, quia centrum epicycli vehit per eccentricum motus medius Solis. Nec propterea tamen cessaret motus superiorum in eccentris, aut inferiorum in epicyclis, qui solus eis realiter inest & à forma interna ortum habet. hisque rationibus nihil opponi potest. Quibus nihilominus non contenti alias addemus, praemisso hoc monito, Ptolemaeum perperam, & sine documento observationum deviationem deferentium Mercurii, & Veneris introduxisse, ut infra docebimus: atque insuper superfluam illam mediarum epicyclorum longitudinum reflexionem. Volumus autem demonstrare ex latitudinibus Mercurii, & Veneris, apogaea epicyclorum apud Ptolemaeum, aliquando in oppositis punctis fieri; quare circulos illos non eandem semper partem terris ostendere, & tandem modo celeres, modo tardos cerni, propter motum suum diurnum, superantem Solarem motum. Probabimus infra unam solam inclinationem fixam orbium Veneris, & Mercurii, quos Ptolemaeus appellat epicyclos, repraesentare omnes in latitudinem excursiones. Impraesens verò demonstrabimus, necesse esse talem epicyclum alias hanc, alias illam partem terrae obvertere. Sit in figura sequenti eccentricus Veneris vel Mercurii BCD, terra A, epicyclus FEG. Planum eccentrici sit idem cum plano Zodiaci, quod non observationibus solùm, sed etiam rationi maximè consentaneum est siquidem apud Ptolemaeum hic circulus Solari similis est. Index sectionis planorum eccentrici, & epicycli NO: pars epicycli in septentrionem inclinata NGO, in meridiem NFO.","prev":{"citation":"Philolaus 55-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/55-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/55-2"},"next":{"citation":"Philolaus 57","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/57"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}