{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 57-3","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 57-3","ref":"57-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/57-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/57-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/57-3.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"CAPVT XXI. De regressibus planetarum. Egressus quinque planetarum causa altera est cur datus sit epicyclus. RNam prima causa fuit magna illa inaequalitas apparens velocitatis & tarditatis. Vt igitur has passiones circulis includerent, epicyclos apposuerunt. Lunae quidem datus est ob primam assignatam causam ad salvandas inaequalitates periodicas; quinque vero caeteris, cum ob primam, tum ob alteram; quippe ambabus affecti passionibus, inaequalitate, & regressu apparent. Superiores verò hoc distant ab inferioribus, quòd scilicet illi motu annuae revolutionis superante, inaequaliter ferri appareant, & regredi, & ut infra docebimus propter deflexiones lineae revolutionis annuae; hi verò ita ferri videantur motu suo superante revolutionem annuam. Hic verò epicyclus planetis assignatus has deformitates secum portat; motus duos contrarios, & distrahentes, unum ad ortum, alterum ad occasum; quorum violentum esse alterutrum necesse est. Secundò, quamvis motus illi sint ex circularibus compositi, non regulares propterea existunt. Respectu enim centri mundi, quod principium est regularitatis & aequalitatis eorum, nunc in hanc, nunc in illam mundi partem feruntur. Omne verò corpus regulariter motum secundum easdem partes semper ferri debet; quod si reciprocet, & motu reflexo in oppositas partes feratur, necesse est omnem aequalitatem tolli, & horum unum esse violentum motum. Et si liceat comparare motus cujuslibet gravis corporis filo appensi, quod priusquam in perpendiculo stet, huc, & illuc reciprocat, & reflectitur; dicemus motus illos reciprocos ad quietem tendere; quam appetere quis sanus planetas dixerit? Propius adhuc hunc epicyclum inspiciamus. Si motus centri epicycli sit planetae naturalis, motus planetae in epicyclo erit ipsi violentus; ambobus enim defertur planeta; at motus planetae in epicyclo vincit, & superat motum in eccentro, ergo violentus motus naturalem prorsus tollit. Quid inde nisi mors planetarum, & corruptio? Nec salvantur hi contrarii motus, si dicant ab assistentibus motoribus his motibus planetas moveri: siquidem unum ab altero vinci, & vim pati oporteret, quae nulla in coelis est a Quam bene, & compositè sibi constant nostri philosophi, dum corruptionem, & generationem motibus contrariis fieri docent; coelum deinde ingenerabile, & incorruptibile clamitant; in ipso tamen motus contrarios, & corruptionis principia admittunt! ô mirabiles viri ἐμβρόντητοι, καὶ ἀστρόβλητοι! Alia igitur quaerenda est ratio cujus omnium motus disparitatum causae verae, & physicae reddantur, Sole caeterisque planetis singulis unico per unum circulum motu latis; epicyclis, tanquam veteri supellectile putri, & cassa, in favissas projectis.","prev":{"citation":"Philolaus 57-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/57-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/57-2"},"next":{"citation":"Philolaus 60","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/60"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}