{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 60","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 60","ref":"60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/60.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"CAPVT XXII. Demonstratio Geometrica probans circulari motui circularem esse contrarium. TAEc est propositio Aristotelis lib. 1, cap. 4 περὶ οὐρανοῦ. ὅτι δὲ οὐκ ἐστι τῇ αύκλῳ φορὰ ἐναντία ἄλλη φορὰ πλειναχόθεν ἄν τις λάβοι τὴν πίστιν, quam se quentibus rationibus probat. Primâ, quod lationi circulari recta sit opposita. Secundâ, contraria est latio recta rectae, quia & terminata est latio recta, & fit una alteri contraria propter oppositionem terminorum. in circulo non sunt oppositi termini, aequaliter enim distat a centro circumferentia; comparat itaque & terminat circumferentiam ad centrum, non circumferentiae partes inter se; ad centrum sane comparatâ peripheriâ non movetur per illam ullum corpus quod respectu illius plus, minusve ab illo distet. Sed non sufficit haec ratio ad probandum motum nullum circulari contrarium esse. ad illius autem rationes sic respondeo. Ad primam, tametsi opponantur sub aliquo genere motus rectus, & circularis: sicut tamen recto rectus est contrarius, ita circularis circulari contrarius erit. quia contrarietas motus ex parte terminorum oppositorum censetur. circulus autem habet terminos oppositos, ergo circulari motui datur contrarius circularis; hisque postremis secundae rationi satisfactum est. Demonstrandi igitur causa sit circulus ABC, diameter A C; dico hunc circulum terminatum esse diametro AC. Si enim circulus ille diametro non terminatur, ergo quia est diametro plus vel minus extensus; atqui hoc est impossibile. ergo diametro coextenditur. minor probatur ex eo quod diameter optimè definitur linea per centrum circuli transiens ipsumque bifariam dividens, & illius circumferentiâ utrinque terminata; estque maxima omnium rectarum circulo inscriptibilium.","prev":{"citation":"Philolaus 57-3","label":"CAPVT XXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/57-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/57-3"},"next":{"citation":"Philolaus 61","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/61"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}