{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus 96","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/96.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"In aliis enim circulis nempe CD, BE, moventur, nec possibile est simul moveri corpus C in circulo CD, & circulo GA; vel corpus B in circulis BE, AH. Ergo circuli reales non sunt, nec in illis moventur corpora translata à suis sedibus, propter rationes etiam in praecedenti allatas. Ergo impossibile est &c. quod erat probandum. THEOREMA IX. Si duo videantur moveri corpora in distinctis circulis unico unumquodque motu, & ex superatione velocioris supra tardiorem appareat alterutrum repedare, locus videntis ab utroque distinctus, non erit centrum illorum circulorum, nec erit immobilis, sed movebitur circa corpus quod nusquam regredi cernitur. DEMONSTRATIO. Via oculus videntis sicut & ipse videns participat totum motum corporis quo vehitur, neque semper habet cum quo diversitatem aspectuum comparet: etsi moveatur, nullo tamen se motu ferri existimat, verùm omnia circa se moveri. Quae deceptio, & insuper videndi modus per pyramides continuas, quarum vertex in oculo nostro semper immobilis haeret, nos propterea in quiete & centro omnium objectorum immobiles existere perperam suadent. Sensus vero virtute distinctivâ spoliatus, & proinde deceptus, intellectum decipit in simplici sensus operatione quiescentem; quare ille situs oculi in centro immobilis, primò nobis supponendus erit. Sit igitur in figura sequenti In centro A ad sensum spoliatum immobile corpus in quo sit videns, appareant vero moveri corpus C in circulo HIK, unico motu regulari, & corpus B in circulo BLM, secundum ordinem literarum DEFG. Sint in aliquo momento videns A, & mobilia B, C, in eadem linea ABCD. Sit verò motus B velocior motu corporis C, & quo tempore apparuerit B in L, motu suo aequabili devenisse, tunc aequabili suo motu veniat in O. videatur tamen ab A addere huic aequalitati, adeo ut appareat promotum à D versus E.","prev":{"citation":"Philolaus 95-2","label":"THEOREMA VIII non parvi momenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/95-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/95-2"},"next":{"citation":"Philolaus 97","label":"THEOREMA VIII non parvi momenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/97"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}