{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus ii","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus ii","ref":"ii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/ii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/ii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/ii.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"LECTORI. Vaestiones facti & luris apud Iurisconsultos opponuntur, & à se invicem distinguuntur; Ius enim finitum est, facta & eorum circumstantiae infinitae sunt; facti quaestio accipienda est, ubi B disceptatur quid factum sit, an non; ut accidit in iis controversiis quae in statu conjecturali versantur; talis est quaestio oblata in l. 34. D. de negotiis gestis: Addunt etiam doctißimi lurisconsulti, quaestionem facti esse, ubi dubium est quid aliquid voluerit, intellexerit, quidve actum sit, in quibus semper est factum aliquid, verbis scilicet, aut signis; & in his quaestionibus sunt l. 8, § 13, quibus modis pignus, vel hypotheca solvitur, & l. 41 de verborum obligationibus. Quaestionem de terrae mobilitate, superiori saeculo revocatam inter homines, à viro absolutae subtilitatis Nicolao Copernico, esse facti ideo probabile est, quia in illa quaeritur, Quid factum sit, & quo ordine, loco, situ, quibusque circumstantiis corpora mundana disposita sint; quare, prudentissimos in illa errare posse, nemo est qui negare velit. Dum enim de facto aliquo jus dicitur, sequitur judicium secundum facti casum propositum. factum ergo perperam, aut obliquè propositum, & enarratum fuerit, judex que circumventus, obliqua erit determinatio, nec directa, narrationis facti vitio, non judicis. Ius etiam omne quod factum aliquod sequitur, & circa illud versatur, atque eo posterius est, rectè intelligi nequit, nisi factum, & casus, de quibus sancitum est, penitus intelligantur; & legibus, juribusque factis ita providetur, ut mutatis causis, eorumque circum stantiis, mutetur & juris declaratio. Vt autem casus quaestionis nostrae, de corporum mundanorum loco, & situ, secundum rei veritatem componeretur, factum ipsum ex sententia veterum exposuimus, circumstantias deinde ipsi cohaerentes notavimus. Invenimus epicyclicum motum in superioribus planetis non esse alium, quàm excessum motus apparentis Solis velocioris supra illos tardiores, & im iuno confici circulo; quare perperam transtatum esse orbem illum, in quo motus Solis apparens cernitur, in eccentricos planetarum superiorum, ibidemque multiplicatum: deinde, cum sit excessus velocioris supra tardiorem, osstendimus illum excessum in tertium motum transire non posse, aut tardiiori delegari, ab ipso enim velociore conficitur.","prev":{"citation":"Philolaus i","label":"i","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/i","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/i"},"next":{"citation":"Philolaus iii","label":"iii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/iii"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}