{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus x","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus x","ref":"x","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/x","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/x","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/x.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"CAPVT III. Elementorum locus ab Aristotele suppositus confutatur. Vperiori capite Aristotelis suppositionem produximus in terrae, & caeterorum corporum elementarium serie distribuenda, nunc suscipimus hanc evertendam. Et Primo negamus hypothesim illius, Terram esse in medio mundi. quam ob rem nemo succenseat quaeso: siquidem ab illo nuspiam probatum est, terram in centro universi quiescere: quod igitur factum oportuit, minus demonstrato caetera huic fundamento innixa simili casu ruunt. Gravia scilicet ad medium universi tendere, levia à medio ad extrema. motus divisio pariter minus legitima arguitur, & confusa. Secundò dicimus adversus Aristotelem, ejus tela retorquentes, maximam fore in coelo deformitatem, si terra mundi centrum teneat. Alii enim coeli ὁμαλῶς movebuntur, καὶ ἀεὶ ἐπὶ θάτερα ἀλλʼ οὐκ ἐπὶ θάτερα, & semper in alteram partem, non autem in alteram ferentur; alii verò ἀνωμάλως, εἰ δὲ ἀνωμάλως κινηθήσεται δῆλον ὅτι ἐπίτασις ἔσται, καὶ ἀκμὴ, καὶ ἄνεσις τῆς φορᾶς· ἅπατα γὰ ἀνώμαλος φορὰ καὶ ἄνεσιν ἔχει, καὶ ἐπίτασιν, καὶ ἀκμὴν, inaequaliter; si vero inaequaliter movebuntur, manifestum quod intensio erit, & vigor, & remissio lationis. omnis enim inaequalis latio & remissionem habet, & intensionem, & vigorem, ut cap. 6, lib. 2 de coelo fusè disputat, & probat coelos aequaliter moveri, & cap. praecedenti probaverat in eandem semper partem ferri, & tandem hoc cap. 6 concludit fore ut coeli senescerent, & debilitarentur, ἡ γῦ ἄνεσις ἑκάστου γίνεται δὲ ἀδυναμίαν, ἡ δὲ ἀδυναμία παρὰ φύσιν· καὶ γὰ ἐν τοῖς ζώοις ἀδυναμίαι πᾶσαι παρὰ φύσιν εἰσιν· οἷον γῆρας καὶ φθίσις. Vniuscunque enim remissio contingit per impotentiam; impotentia vero contra naturam est. In animalibus enim omnes impotentiae contra naturam sunt, velut senectus, & corruptio. Cùm itaque planetae moveantur circa terram ut centrum universi, & modò tardissimi modò velocissimi appareant, necesse est ut eorum intelligentiae assistentes remittantur, & intendantur; & tandem ut animalia, senescant, & corrumpantur: vel ipsi ita alterentur, quominus possint illae ut prius volvere. Quam absona retrogradatio, & coelorum in partem contrariam latio! Siquidem ipse Aristoteles ultima periodo, cap. 5, lib. 2 de Coelo concludit, βέλτιστον γῆ κινεῖσθαι ἀπλὴν τὴν τὴν κίνησιν, καὶ ἅπαυστον, καὶ ταύτην ἐπὶ τὸ τιμιότερον. Optimum esse moveri simplici motu, indesinenti, eoque in nobiliorem partem.","prev":{"citation":"Philolaus ix","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/ix"},"next":{"citation":"Philolaus xi","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/xi"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}