{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Philolaus xii","citation":"Ismael Boulliau, Philolaus xii","ref":"xii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/xii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/xii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/xii.md","author":{"name":"Ismael Boulliau","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau"},"work":{"title":"Philolaus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"Quare cum sit verissimum, motum caeli esse aequalem, & ad easdem semper partes ferri, non solum quod stellatum dicitur caelum, vel superius priTerra non est in mum mobile, sed etiam stellas errantes motu proprio τῷ νυχθημέρω contra- centro mundi. nitentes, falsissimum erit terram in medio mundi centro haerere. Accedit ratio Geometrica quae clarissimè docet planetarum circulationes terrae minime concentricas esse; quare si planeta à caelo suo deferatur, manifestum est caelum illud fore terrae eccentricum; & infra parebit mundi centrum collimare planetas, terram verò minime; quare à centro mundi divulsam esse terram satis clarum est. Perit igitur ordo Elementorum à mundi centro ad Lunae concavum, ignis imaginarii sedem. Interit etiam divisio illa motus partium integrantium universi, in circularem circa medium, rectum à medio, & ab extremis, & ex iis mixtum. Etenim si terra non sit in universi medio, & omnia gravia ferantur ad terram: frustra, quin etiam falsa est divisio motus naturalis in circularem, rectum, & ex iis mixtum, universi medio pro termino locato. Num solvit Aristoteles dubitandi rationem quam proposuit cap. 14, lib. 2 de caelo? an scilicet gravia ferantur ad terram velut ad centrum proprium, vel quia sit universi centro unita? Alia igitur motus naturalis localis divisio instituenda est, & partes illius petendae à corporibus, quibus universa mundi oeconomia constat, ab initio creationis immutabilis. Deinde à partibus illorum corporum, facta partis cum toto collatione. Corpora illa quae penes suam integritatem materiae, & formae non immutantur, videmus motu circulari praedita, qui fit in loco respectu centri, à quo semper aequaliter distant, & ad locum latione, per circumferentiam circa centrum; alias enim & alias partes peripheriae pertranseunt. Ille verò motus circularis circa centrum, obtinet à termino immobili, nempe centro, eandem distantiam; quare latione circulari nullum novum terminum corpus acquirit respectu centri, à quo semper aequaliter distat: at quae aequaliter à se invicem semper distant, inter se nunquam mutantur; ergo corpus latum circa centrum respectu illius non mutatur. Quae verò ad immutabile non mutantur etiam immutabilia sunt, & novam formam non acquirunt; centrum autem est immobile, & ideo immutabile; quare quae ad centrum non mutabuntur in se non mutabuntur. Cumque illa corpora omnibus suis numeris absolutissima sint, frustra moverentur recto motu ad locum, quò novam formam sibi non necessariam, & superfluam acquirerent. Moventur itaque in loco ut suum esse non amittant, sed firmiter tenaciterque retineant; motusque circularis quo volvuntur, quemadmodum est sibi semper aequalis, & uniformis, ita uniformitatem, & aequalitatem corporum illorum mobilium at immuutabilium nunquam mutat.","prev":{"citation":"Philolaus xi","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/xi"},"next":{"citation":"Philolaus xiii","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/xiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/xiii"},"credit":{"text":"Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus","quality":"ocr"}}