{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Mors Smail-Agae Čengić 3.125-169","citation":"Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić 3.125-169","ref":"3.125","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/3.125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/3.125","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/3.125.md","author":{"name":"Ivan Baković","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bakovic"},"work":{"title":"Mors Smail-Agae Čengić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic","urn":null},"verse":true,"words":307,"text":"Estne tibi ferris opus? Affert haec tibi Turca:\nEn tibi, quae votis optas, sunt omnia praesto!\n“Ast super omnia, quae decorant haec culmina montis,\nCrux est, quae super haec effert se; roborat haec vos\nIn cruciatibus et caelo vos protegit alto.\n“Ah! si ex planitie, prospectus unde vetantur,\nEt reliquae gentes hanc nullo tempore victam\nIllustremque crucem de vertice Lovćen ad astra\nElatam aspicerent, et si innotesceret illis,\nQuomodo Turca ferox constanter faucibus atris\nHaud parvo glutire illam molimine tentet,\nEt frustra dentes ad Montes quomodo frangat:\nNon pigrarentur, dum sacra pro cruce vobis\nCrudelissima sunt crebro tormenta ferenda,\nNec vos barbaricos idcirco voce vocarent,\nQuod, dum istae somno, morti vos membra dabatis.\n“Pro cruce vos sacra prompti estis cedere vita.\nNunc etiam pro illa consurrexistis in arma,\nDivae irae fortes ultores. Est opus illi,\nQui servire Deo mavult, ut corde polito\nServiat et sceleris purus sua debet obire\nMunera qui promptus peragit mandata superna.\n“Si fratrem verbo quis vestrum offenderit unquam;\nVel scelerans animam vitam resecaverit hostis\nCuiusdam miseri; vel clauserit ostia fesso\nForte viatori; vel promissa atque fidem non\nAddiderit dictis; vel quaesitum esurienti\nNon dederit panem, nec laesi cinxerit ulcus;\nOmnia sunt isthaec peccata, nefaria facta:\nCrimina dimittuntur eis quos paenitet horum.\n“Paeniteat vos, clara dies dum luce coruscat;\nDum tempus, pueri, decurrit, paeniteat vos;\nPaeniteat vos iam nunc antequam ad Omnipotentem\nSe sistant animae vivaces; paeniteat vos,\nNam brevis est vitae cursus, brevis et celer una;\nPaeniteat vos, nam multos aurora resurgens\nInveniet ducetque ubi standum est omne per aevum;\nPaeniteat vos....” Tuncque seni vox faucibus haesit\nEt supra niveam barbam eius gutta refulsit\nSole sub ardenti velut unio. Forsan amaro\nCommemoratu illum nunc fortior increpat aetas,\nAtque sui plagas medicans gregis ipse suarum\nForte recordatur iuvenilum tristitiarum:\nHic bonus est pastor, nam aliis quae praedicat, ipse\nUsque suis factis haec confirmare videtur.","prev":{"citation":"Mors Smail-Agae Čengić 3.84-124","label":"AGMEN, lines 3.84-3.124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/3.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/3.84"},"next":{"citation":"Mors Smail-Agae Čengić 3.170-210","label":"AGMEN, lines 3.170-3.210","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/3.170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/3.170"},"credit":{"text":"Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/mazuranic-bakovic-mors.xml","quality":"ocr"}}