{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 1.3.0.2.45-89","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 1.3.0.2.45-89","ref":"1.3.0.2.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.3.0.2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.3.0.2.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.3.0.2.45.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":true,"words":281,"text":"Nam cum trans fluvium Triviae dilecta LYCASTE\nTenderet insidias cervis: decurrere Faunus\nVidit, et incaluit: tactusque cupidine formae\nInstitit a tergo. Caprum fugit illa citatis\nPassibus. atque, iuva pro virginitate timentem\nDiva triformis, ait. Iuvit quoque Diva triformis.\nPrensa prope in ripa, subito delata fuit cis.\nUtque stetit florente loco, florescere coepit.\nIpsa quoque: alba prius faciem rubicundaque malas,\nTota repente virens apparuit: atraque eundem\nTaenia cum peplo, et vestes traxere colorem.\nNomine mutato CHLORIS GRIENAVIA dicta est:\nAUGEAE VIRIDIS retinens per saecula nomen.\nNec cultu vacuo, tituloque exsultat inani.\nQuidquid enim manibus gaudet contingere; vernat.\nSi tangit glebam; glauco mutatur amictu.\nArentes ramos, effetaque robora vidi\nDepositis, sic ut Botanen, pubescere canis.\nSubmotis adeo Faunis quoque Lucus ab illo\nTempore perpetuum castus, vitatur ab hircis:\nCastaque securae iungunt consortia Nymphae.\nSponte sua Tellus, nullo sudante colono,\nIn varios frutices, et olentia germina turget,\nIncumbunt piceae fagis: assibilat orno\nFraxinus: et grata quercus caligine terrent.\nOmni fronde super frigus captabis opacum\nCum reliquis liceat, solus non Sirius audet\nHic latrare canis. nec, si latraverit, aestum\nPropterea cures. arbustis improbus ardor\nFrangitur, excludunt rapidos umbracula Soles.\nIV. Hinc lapidis iactu distat Soror unica SYRINX,\nIpsa quoque, eluso Satyro, mirabile fatum\nArcadii subiisse datur Ladonis ad amnem,\nIn calamos mutata leves. mox Fistula Phoebo\nPastori placuit, post Daphnem semper amata.\nReddidit is formam, servato flore, priorem.\nSic iterum Nymphe, sic, quae fuit ante, puella,\nTot Faunos inter formidans damna pudoris,\nDianae comitata choros transfugit ad Istrum.\nPrincipis hic curat numerosa armenta, gregesque\nPinguibus in campis, ubi mollia pabula surgunt:\nVillica vicinas sollers Amaryllidas inter.\nSed ne prodatur vultu meliore, petulcum\nPana latere volens, passim ROREFELDA vocatur.\nCopia laeta boum: par est proventus equorum.","prev":{"citation":"Poemata (2) 1.3.0.2.1-44","label":"MUSAE NEOBURGICAE Ludis genialibus ORTUM SERENISSIMI INFANTIS ? IOANNIS, lines 1.3.0.2.1-1.3.0.2.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.3.0.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.3.0.2.1"},"next":{"citation":"Poemata (2) 1.3.0.2.90-135","label":"MUSAE NEOBURGICAE Ludis genialibus ORTUM SERENISSIMI INFANTIS ? IOANNIS, lines 1.3.0.2.90-1.3.0.2.135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.3.0.2.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.3.0.2.90"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}