{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 2.1","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 2.1","ref":"2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/2.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"PRocul a Christianis Nuptiis; procul a tantorum Principum augusta virtute, Fescennina. Castae tamen hilaritatis elegantiae, et gaudia bonarum mentium, etiam hic admittuntur, nam neque nos voluimus morosi esse. Quia vero probrosum veterem Hymnaeum, nova Roma abolevit: idcirco potius Novi ac Christiani, felicem genium, et castissimos mores descripsimus. Atque hic in Horto principe Monacensi, quem sub oculos dedimus, inambulans, sciscitanti Gratiae Sorori suae, AUSPICATISSIMAS NUPTIAS indicat. BOIARIAE e trium annorum malis, elevans laetius caput, aurigis leonibus, propitio Hymenaeo, Viennae illabitur; SERENISSIMAM SPONSAM et AUGUSTISSIMUM SOCERUM invisura. Commemoranti coram SACRATISSIMO CAESARE, SERENISSIMI ELECTORIS SUI, bene merita in Romanum imperium, IMPERATOR omnem honorem habet. BOIARIA et AUSTRIA, novis illigatae vinculis, exsultant, aperiuntur laetitiae regit fontes. Virtus chorum ducit. Emanat in vulgus tanti Fati gloria, omnia illi gestiunt praeparata videri, praesertim Isara. HYMEN vero, cuius cura palmaria est, cum SERENISSIMO ELECTORE SPONSO, Viennam abiturus ad elevandam TAEDAM, dexterasque nite iungendas: MONACHII Phoebo negotium dat, suo nomine apparandi pompam redituris. Iste mitioribus Diis convocatis, omne obsequium invenit. Caeterum cupit Diana Venatrix, sui fori apparatu, venatione nimirum, SERENISSIMOS CONIUGES excipere. Ea conceditur in campis, invenitur tamen et altera in Urbe, cui peragendae, Chaldaea Fera Nabuchodonosor, dignum spectaculo prodigium, a Phoebo proponitur, vinabulis tragicis exagitandum: ut populus omnis animosa voluptate frui possit, quan do utique campestris venatio, pauciores Spectatores habet. Sequuntur vota apprecantium FAUSTISSIMIS NUPTIIS, ut mos est, Optimorum Optima.","prev":{"citation":"Poemata (2) 1.1a","label":"1.1a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.1a","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.1a"},"next":{"citation":"Poemata (2) 2.2.1-45","label":"EPITHALAMION, quod SERENISSIMIS CONIUGIBUS, MAXIMILIANO, BOIARIAE DUCI, ? RHENI, lines 2.2.1-2.2.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/2.2.1"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}