{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 3.3.540-585","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 3.3.540-585","ref":"3.3.540","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.3.540","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.3.540","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.3.540.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":true,"words":308,"text":"Quod Ver molle rosis, Aestas cingatur aristis,\nTemperet immitem Brumam confinis Iacchus,\nMusto praela fremant: nostrum sunt omnia munus\nNum quisquam idcirco vel nos mortalis adorat?\nVel colit obsequio supplex? periurat et odit,\nImponit linum capiti, spoliatque corona\nCaesariem; raditque femur, si bractea fulget.\nIn Fano dat tura, domi clam devovet Orco,\nDira petunt, non casta satis, non digna mereri;\nQuaeque palam nollent Plebis constare Tribuno.\nSunt, qui me fatuum credunt, minimumque Deorum,\nInsanumque vocant, quoties incanduit aether\nIgnibus abruptis. peccanti indulgeo? credunt\nEt surdum. tamquam Larvae sua vota dicarent,\nSic colimur. qui nunc stat in alta Iuppiter ara;\nUrceus ante fuit, vel fragmen inutile pelvis.\nParcitur argento. de vili ducimur aere.\nQuodque diu sonipes versavit in ore metallum,\nIn nostram effigiem liquefit. primordia testor\nElysiae Noctis: nisi me Natura rogasset,\nUt regerem; pridem voluisse abs cedere caelo.\nAtqui ego nunc seriem poenarum et vulnera verse\nInstigenda Reis. cogam. Iove digna, fateri\nInvenisse Iovem magni tormenta doloris.\nSint Agros, Thebaeque, ioci nunc seria restant.\nExcessit scelus omne modum: cum crimine crescat\nVindictae mensura meae, seque impleat ipsam.\nHaec caussa adventus vestri, mea Pignora. quanta\nSupplicia exposcam praeterlabentibus annis;\nQuot mortes maneisque vagos: in imagine sola\nCernetis Belli, quod Mus et Rana movebunt.\nParva mora est: iam se accingunt, aptantque lacertos.\nMe dante hos animos; furiasque afflante sonoras.\nQuidquid eis diri eveniet; deducat in omen\nPosteritas, Fatumque vocet; credatque latere\nTristius, atque oculis deflendum ex marmore caesis.\nQuod rationis inops patitur putredo; sequentis\nUmbra mali tantum est, et primae linea mortis.\nQuibus animus putet: qui versat in ulcere mentem;\nQui pecudum ritu vivit, cum pulchrius illis\nSortitus lumen, se caelo extendere possit:\nQui caprum in venis, bubonem in pectore nutrit:\nQui fastu tumet, aut rapto lascivit in auro:\nQui flatu violat stellas, et numina poscit\nDetrahere: illum, illum mala nota Gigantibus, illum\nBella prement non visa prius, verique labores.","prev":{"citation":"Poemata (2) 3.3.497-539","label":"BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER III. Iovis, Divumque Concilium., lines 3.3.497-3.3.539","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.3.497","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.3.497"},"next":{"citation":"Poemata (2) 3.3.586-598","label":"BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER III. Iovis, Divumque Concilium., lines 3.3.586-3.3.598","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.3.586","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.3.586"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}