{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 3.5.0.287-329","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.0.287-329","ref":"3.5.0.287","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.0.287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.0.287","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.0.287.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":true,"words":286,"text":"Non nos, quod superis Munus spectantibus edis,\nRespuimus tibi nupta Soror. (neque enim ista potestas)\nQuamque vicem misi, Dominam Thaumantias Iris\nExcusare suam potuit. nam nos quoque Mures\nOdimus. haec caussa est tardae Iunonis. ab ira\nNulla venit tum deinde timor (nam femina Coniunx,\nEt quamvis tua sim, tamen huic obnoxia curae\nFemina sum, facilisque aliquos admitto pavores)\nInvasit me deinde timor: ne forsan et ipsa\nIn ludo fierem ludus Regina Dearum\nNon semel incurri probrum, te Fata citante\nSemper, et Uxorem salibus placante facetis.\nAbsentis ridetur avis, (quo rettulit Hebe)\nLaudanturque pedes: contra splendere negantur\nSidera pennarum. collum non esse decorum;\nQuo tamen ingenuum nullique imitabile cygno\nFundatur carmen, toto mirante Caystro:\nQuando nec ipsa gemat Philomela suavius, alas\nUberibus crevisse videns. num flebile Pomum\nExcidit, et Phrygius, qui me contempsit, adulter\nPosthabitam Veneri? sic et Lavinia virgo\nAeneae servata fuit, quae debita Turno;\nTurno nempe meo. numquam non regia Iuno,\nPro dolor, in scenam sub tali Coniuge venit.\nHanc quoque nunc poterat totiens experta vereri;\nQuippe memor: quod cum tuus ille puer Ganymedes\nImmortale merum nuper tibi porrigere iustus,\nTantum infudisset, quantum non ante bibebas,\nDixeris ad mensam; lepidum te cogere bellum:\nQuo nihil audierit, nec viderit improbius Sol.\nScilicet in Mures et Ranas armiger ibas\nQuid si me, ut patrio proiectam vertice Natam,\nHis praefecisses! quo, dic, Cytherea meusque\nAlcides, (meus ille meus) quo Bacchus, et alta\nSprevisset fastu nostrum Tritonia numen!\nVidimus ista tamen de fulva proelia nube,\nVidimus, et si vera fides datur integra nobis,\nProna Naturae questus audivimus aure.\nIusta gemens poscit. flecti patiare rogamus.\nDixit, et amovit nimbos a fronte serena.\nContinuo risere faces lucentis ab ore,\nVernavitque rubor roseus. quantumque Diana\nPulchra Deas vincit; vincit tantum ipsa Dianam.","prev":{"citation":"Poemata (2) 3.5.0.238-286","label":"BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., lines 3.5.0.238-3.5.0.286","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.0.238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.0.238"},"next":{"citation":"Poemata (2) 3.5.0.330-373","label":"BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., lines 3.5.0.330-3.5.0.373","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.0.330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.0.330"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}