{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 3.5.1.4-5","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.1.4-5","ref":"3.5.1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.1.4.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":false,"words":522,"text":"Troxartae patris magnanimi. mater Lichomyle, filia Pternotroctae regis genuit autem in tugurio me, et enutrivit cibariis ficibus et nucibus; et eduliis omnigenis. quomodo autem amicum facies me in natura nihil similem? tibi enim vila est in aquis, sed mihi certe, quaecumque apud homines, comedere consuetudo. neque me latet panis ter pistus a bene rotunda mensa; neque placenta extensa, habens multam sesamida? non sectio ex perna, non iecora albam vestem habentia; neque caseus nuper pressus a suavi lacte. Non suavia bellaria, qua et Divi desiderant. neque quacumque ad convivia hominum faciunt coqui, ornantes ollas condimentis variis. nun quam ex bello malum effugi clamorem; sed statim ad pugnam iens propugnantibus mixtus sum. non timui hominem, quam vis magnum corpus ferentem, sed adlectum iens, summum digitum mordeo, et a pede accepi, et dolor non occupavit virum. sine vis non aufugit somnus mordente me. sed duo valde omnia timeo per terram. Accipitrem et Felem, qui mihi magnum luctum adferunt, et decipulam molestam, ubi dolosum exsistit fatum, plurimum Felem pertimesco, quae optima, quae me, per foramen perquirit. non comedo raphanos, non caules, non cucurbitas, non betis viridibus pascor, neque apiis. haec enim vestra sunt edulia per lacum. Ad hac autem subridens Physignathus contra locutus est. O hospes, valde gloriaris ob ventrum, sunt et nobis multa valde in lacu et in terra mirabilia visu. Ancipitem enim dedit victum Ranis Saturnius Iuppiter: saltare in terris, et in aquis corpus cooperire. Si autem vis, et hac scire facile est. portem te in humeris, tene autem me, ne aliquando pereas sic gavisus in meam domum venies. Sic certe, inquit, et terga dabat. Ille autem ascendebat velociter, manus habens tenerum per collum: saltu facili. Et inprimis gaudebat, quando intuebatur vicinos portus, natatione gaudens Physignathi; sed quando iam utique undis purpureis submergebatur, multum lacrimabatur. inutilem poenitentiam accusabat, evellebat comas, et pedes stringebat per ventrem. cor concutiebatur insolentia, et in terram volebat videre. Vehementer autem ingemiscebat timoris frigidi necessitate, caudam qui. dem inprimis extendit in aquis, tamquam remum trahens supplicansque Diis in terram venire, aquis purpureis sub mergebatur, multum autem clamabat, et talem dixit sermonem; ab ore autem pronuntiabat: Non sic humeris portavit onus amoris Taurus, quando Europam per undam duxit in Cretam: ut me navigans humeris super vectum duxit ad domum Rana elevans pallidum corpus aqua alba. Hydrus autem ex improvisa apparebat horrendum spectaculum utrisque. erectum super aquam habebat collum. Hunc conspicatus, ingressus est Physignathus, non quidquam intelligens, qualem socium perditurus erat per lacum. Ingressus est autem profunditatem lacus, et evitavit Parcam nigram. Ille autem ut relictus est, cecidit supinus statim in aquam. manus autem stringebat, et moriens stridebat. Sape quidem ingrediebatur in aquam; saepe autem rursus calcitrans egrediebatur. mortem autem non poterat evitare madentes enim pili plurimum pondus trahebant in ipso. aquis autem periens tales locutus est sermones. Non latebis utique Deos Physignathe, hoc patrato, naufragum qui iecisti a corpore, ut a petra non certe me per terram melior eras, o pessime, pancratioque luctaeque, et adcursum sed deceptum in aquam me proiecisti. Habet Deus ultorem oculum. poenam tu solves Murium exercitui, neque evitabis. haec locutus, exspiravit in aquis. hunc autem vidit Lichopinax ripis insidens mollibus. qui vehementer ululavit, et currens annuntiavit Muribus.","prev":{"citation":"Poemata (2) 3.5.1.1-3","label":"3.5.1.1 to 3.5.1.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.1.1"},"next":{"citation":"Poemata (2) 3.5.1.6-7","label":"3.5.1.6 to 3.5.1.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.1.6"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}