{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 3.5.3.1.13-15","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.1.13-15","ref":"3.5.3.1.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.1.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.1.13.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"fol. 68. p. En strategemata Musculorum. qui vera et licita damnant; crude)es et improbi sunt. Insidiis nonnumquam opus, ut militi parcatur. utcumque Iulius Caesar Orbem inundaverit sanguine, suas tamen copias in tuto habuit. Capaneus, Hippomedon apud Statium; inter Mures Artepibulus et Meridarpax funestique alii fulmen olim merituri, dicant: Nolo in hostem ire dolo. pudet abuti tenebris. Videar a sole, dum pugno. Imbelles post carecta lateant. Me tuba divulget, et arva tremant funera calcantem. Ita loquuntur, qui capulum maiorem manu habent. Crudelis vanitas, sontes triumphos Patriae ac regibus obtrudit. laudari immaniter vult carceribus dignus furor. vinci nonnumquam melius erat, quam ita vincere. Qui civium iugulis retundit ferrum inimici, suo nimium parcit. Rei, proscripti, parricidae, et qui amplius aliquid, quam Aegaeas insulas meruerunt, Hannibali militent: ut Carthaginiense robur servaret integrum, sociarum gentium in prima acie porrectis cervicibus, hostiles gladios hebetanti. Quanto mitius atque illustrius Imperatoris Tiberii Praefectus. cohibebat ille suorum impetum tantisper, donec Persae praecoci calore effusi, pharetras missilibus vacuassent. ubi ad ultimum inermes stetere sine nervo ac telo: gladiis acta res est cominus, quibus Itali valebant. itaque trucidabantur Arsacidae, ut statuae: immolabantur ut victimae. prudens cunctatio momentum attulit. taurorum est, cornibus solum fidere. consilium, latebrae, nox, flumina, silvae, colles, venti, bella iuvant. In omnem eventum Duces quidam praeparati, fortunam in potestate habuere. territi exsultarunt: pressi terruerunt. defuere milites? simularunt. amisere? dissimularunt. Titius Licinius ingenti clade affectus; quod noctu cadavera humasset, victori inter sua mane conspecta funera versanti, ceu ipse victus esset, ingentem terrorem iniecit. Itaque in fugam aversi terga pulsavit, gloriamque, quam galeae cristatae iam affixerat, sollerter detraxit. Quid Chares Atheniensis? nocte concubia multos ex arce emisit, iussos sub crepusculum lucis, inspectante hoste reverti, quibus visis, ceu nova subsidiariorum manu submissa, praesidium crevisse arbitratus Obsessor, de expugnatione desperavit. Numantinus aut Saguntinus aliquis Esuritor, hoc commento minime delectatus, stetisset aperto pectore pro moenibus, bustuarius in ferrum et flammam paratus. Ego praefero Cheretem, omnium veterum calculo: qui victoriam ingenio partam, bove Clitumni candidissimo; rubentem sanguine, gallo gallinaceo duntaxat venerati sunt. Audio vos subigi pedicis, brevibusque latere Muscipula tectos Gyaris, parvaque Seripho. fol. 69. f. Adde Felem: et omnes Murium hostes numerasti. Potes etiam humani Generis numerare Musculos Felis ut pilas habet: Homines Dii, inquit Comicus. insuper Dea quaedam caecula et levis.","prev":{"citation":"Poemata (2) 3.5.3.1.10-12","label":"3.5.3.1.10 to 3.5.3.1.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.1.10"},"next":{"citation":"Poemata (2) 3.5.3.1.16-18","label":"3.5.3.1.16 to 3.5.3.1.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.1.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.1.16"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}