{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 3.5.3.2.1-3","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.2.1-3","ref":"3.5.3.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"QUod loquitur, furor est, omnes sunt classica voces Extemplo concussi animi, etc. fol. 73. m. Mures bellum decernunt exasperati iniuria; Legis haec, et rides, qui legis. At enim hominum quae ratio pugnandi, quae caussae? pudendae saepe et madido cachinno dignae. minoribus momentis, atrocioribus odiis certatur. Non una Batrachomyomachia Persiam Graeciamque collisit. Haec insanientem adolescentulum (Darii victorem) in Indiam transduxit. haec Philippum Patrem tota vita exercuit. subinde ex Apinis compacta proelia, exhausere provincias. Actum de crepundiis in publico armatorum Consulum consessu. VINDICANDI SUMUS, clamavere Romani. Nempe! quid diri accidit? num Capitolium novus Brennus accendit? num Iuppiter cum Iunone ablatus? num alter Remus contempto fratre Romulo transiliit fossam? Enimvero negant togati Patres. Cur igitur arma sumunt? Veientes, inquiunt, libaverunt Tiberim ore profano. quid amplius? Berecyntiae Matris Aurigis leonibus evulsere iubas. Poeni, caput non aperuerunt transeunti Legato Hannibal in nostri Senatoris canitiem scomma dixit, etc. Itum ergo pedibus in sententiam. post, et curribus et castris. Ianus apertus, concussum armamentarium, sumpta saga; tota Roma in campum progressa est. Thybris arma vomuit restagnantibus ripis Irrisor Murium, has bellandi caussas, hos ride bellatores irride Xerxem. Cum ficus Atticas gustasset, per tremenda barbae suae fulgura iuravit, manu occupaturum terram genitricem nobilissimi huius fructus. Alias cum numeroso equite procubuit ad vasta flumina. (Sitim!) ebibit amnes, Nymphis ad incitas et siccum redactis. Mitius hoc sane, quam cum ipsum Ennosigaeum bene longis virgis cecidit; catenis et compedibus (audaciam! os hominis;) vinctum sub navibus stare iussit. Hic dives militibus, canus Puer, quae proelia gessit Salamine relicta? pudet effari. Irrisor Murium, irride Scotos et Pictos ob interceptum canem plus quam caninis dentibus, supra caninam rabiem saevierunt. irride Naxios. quos piscis cuidam Felestagorae donatus, ad interitum praecipiti via deduxit. Indignare Antigono aperta latrocinia professo. desipis palliate Saperda, respondit Sophistae offerenti libellum: qui, cum videas armis alienas urbes vexantem; apud me de iustitia disserere non verearis. in dignare Baiazethi, qui Feciali caussam belli percontanti, pharetras et tela in pariete suspensa monstravit, innuens: HOC IUS TURCARUM esse. Phalarim malemus et ignem, AEraque dira pati, totoque ardere iuvenco. fol. 74. f. Cacoethes omnium periclitantium est, quocumque dolore distineantur: ALIUD QUIDVIS PATI MALIM. Phalaridis metallum non respuam, et quidquid mugitum exprimit: modo hoc, modo isto infortunio liberer. quae haec (malum) confidentia! tu Siculi Tyranni subire conspectum?","prev":{"citation":"Poemata (2) 3.5.3.1.28","label":"BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., USUS BATRACHOMYOMACHIAE ETHICUS, POLITICUS, AC POLEMICUS., EX LIBRO I.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.1.28"},"next":{"citation":"Poemata (2) 3.5.3.2.4-6","label":"3.5.3.2.4 to 3.5.3.2.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.4"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}