{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 3.5.3.2.19-21","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.2.19-21","ref":"3.5.3.2.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.19.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"cum eo enim se non colluctaturos, sed collocuturos venisse. Ingeniose ANAXIMENES. Submissus a Lampsacensibus ad Alexandrum M. ut deprecaretur minas inferendae vastitatis: cum Rex viso Philosopho exclamasset, Abi: nihil horum impetrabis, quae petiturus es. intulit olim eius Moderator, tunc Legatus: Peto itaque, ut Lampsacum evertas. Caute ISMENIAS. adorari volebat Artaxerxes, ad quem mittebatur. Quid faceret alter? detrectaret? criminandi materiam, indignandi caussam dedisset tyranno. obsequeretur? tam servili pedum basio laesisset dignitatem personae, quam sustinebat. Annulum igitur digito detractum, et ex composito in asarota, ceu casu delapsum pronus iterum sustulit. Papyrius FORTITER. volente ac iubente P. R. missus, regem barbarum extrahentem responsa et in ambagibus ludentem, circulo per pavimentum ducto, ut stabat, circum scripsit; iam nunc edices, affatus, antequam te hoc orbe evolvas, quid denuntiandum statueris. AEmulantur veteris aevi decora, fortissimos viros, nostri aevi non pauci. quos tamen inter illum Machiavelli Pullum Hircocervum non censuerim, qui cordata contestatione pronuntiavit: Legatum, esse virum bonum, Reipublicae caussa missum ad mentiendum. Ille: quid haeretis riparum in margine viles Abiectaque anima. indictum Bellum omnibus esto. fol. 81. f. Omnia turbate Tyroglyphus, utique Musculus in fermento. non poterant odia componi? non transigi? non dedi Limnocharis? non a Physignatho petitum funus reddi, a Patre Troxarte in caverna gentilicia tumulandum? sint sane hae nugae. interim de animalculis quaeritur, ut sciatur de belluis a Daniele visis. caeduntur canes, ut timeant leones. Quot Carolos numeramus, qui genio exemploque Quinti Austriaci, numquam priores armati, bellandi caussas, inermes semper expendunt? Nota eius vox: RELINQUATUR MIHI MEUM, ALIENUM NON CONCUPISCO. Notae lacrimae per ora manantes ante conflictum. Nota et virtus Herculea in ipsa pugna, impatiens non magna pati. Qui regna aliena lacessit, Extremum discrimen amat, nescitque decore Fortunam tractare suam. Sapientior odit Immodica, et votum non ultra extendit in Orbem. fol. 83. p. Nihil verius tota oratione sua Physignathus. Thesauri genus est, carere posse thesauro. tenet omnia, qui se ipsum. eo, quod quisque est, destitutus, eget universo mundo. vides argentum evisceratis montibus provolvi: quasi vero satietas effoderetur e terra. Illius centrum et latibulum pectus est cuiusque: inde peti debet. Aurea mediocritas, extra se aurum non amat. bibis Gangem, bibis Hermum: et tamen arent ardentque venae cupidinum tuarum. bibiturus ex illimi fonte frugalitatis, aquam plebeiam e profluente, contentus fagino poculo; sentires aliquid Pactolo dulcius.","prev":{"citation":"Poemata (2) 3.5.3.2.16-18","label":"3.5.3.2.16 to 3.5.3.2.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.16"},"next":{"citation":"Poemata (2) 3.5.3.2.22-24","label":"3.5.3.2.22 to 3.5.3.2.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.22"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}