{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 3.5.3.3.1-3","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.3.1-3","ref":"3.5.3.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.3.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"TOrva genas quae nunc vario se nomine vestit, in silvis interque feras assueta vagari, Tunc habitura tamen constans Germania nomen; O quibus! o quantis franget ut adultera bellis. fol. 89. f. Non opus vaticinatione. rerum fides, et oculata experientia quatuor lustrorum, invitis oculis ingerit tetras imagines. credas Martem, Thracia rupe deserta, in Alemanniam migrasse, ibi stabile Domicilium fixurum. intestina bella committuntur, exemplo lugubre summa diu stare non posse, et fortunam bonam felices nescire pati. a primo Cometae fatalis exortu, qui anni decimi octavi curriculum foedavit, integra malorum cohors simul incubuit terris. Bella tonant, dubiumque quatit discordia Mundum. Semel tantum dicere memini Iulium exacta pugna: HODIE PRO VITA DIMICAVI. At enim nunc diutissime dimicatum est totis viribus, pro honesta morte. Supersedeo diffundere largioribus verbis tempestatem, quam ipse Iuppiter non sine palpando praesagio derivavit. Universim, Bella tortuoso ac multiplici ingenio praedita sunt. serpentis instar, modico quidem capite, non minantur pertinacem et duraturam vastitatem: caeterum immanem caudam trahunt, ubi spira exsolverint volumen. Quotus ex nasutis etiam argutisque Divinatoribus praecepit inchoatam Pragae calamitatem in tot annos porrigendam? quovis elapso, alium Iani vultum et sereniorem speravimus, delusi semper et in peiora servati. Spes scilicet sibi blanditur, se ipsam exornat et comit, ac dulcedine quadam solatiorum imbuit: ut quae optata desiderat, praesumat futura. Hactenus in circuitu ambulavit armatum Germaniae supplicium. hoste uno consumpto pullularunt novi, Lernaeo satu. unius defossum cadaver, inimicos deteriores seminavit. A proelio Pragensi, quod caput Hydrae secuisse videbatur, truncus in suo sanguine volutatus, quotannis protrusit infestiores exercitus. Miseria ius Consuetu dinis obtinuit. Gladio metitur seges. falce et falcatis curribus pugnatur. instrumenta pacis in pacem saevire coguntur. tristissimi bellorum comites, fames ac pestilitas, quod ferrum reliquit intactum, exitiali conspiratione dedere pessum. inedia non una urbs emarcuit, subtracta vespillonibus funera, in epulas versa sunt, pretioso squalore satiatura convivas; necessitate non vitio detestabiles. ex Sarcophago, velut e macello obsonium petitum, implevit improbos ventres, et stitit rugitus. plura scribere non iuvat; deflere licet. De Sene, cui mallem miserandam fidere Nympham, Pauca tene. vix ullus erit, quem sistere possis, Quem conferre velis. f. 90. f. Nisi fallor, IOANNEM TILLIUM Iuppiter commendat. hic enim rebellem Parthenopolim (miserandam utique Nympham) vi expugnavit, fumantem, et faciem Troiae flammasque ferentem. Atque hic Gallo-Belga Heros aevi nostri, gloria saeculi, Bellorum decus et voluptas, Ducum antecedentium effigies, posterorum exemplar, fortia agendo et patiendo, nulli Romane quidquam concesserit.","prev":{"citation":"Poemata (2) 3.5.3.2.25-26","label":"3.5.3.2.25 to 3.5.3.2.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.2.25"},"next":{"citation":"Poemata (2) 3.5.3.3.4-6","label":"3.5.3.3.4 to 3.5.3.3.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.3.4"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}