{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 3.5.3.3.13-16","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.3.13-16","ref":"3.5.3.3.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.3.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.3.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.3.13.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Haec pro Veterum ratione pugnandi. ITURUS in sententiam Iovis, brevi respondebit, Ironicam videri comparationem: quae veterem Militiam nostrae serio praeferre velit. sciri illorum strategemata laudarique: porro honestiora et pulcriora quotidie inveniri. Hereditatem Maiorum, non esse diminutam, sed celebritate nominis, retumque novarum gloria auctiorem. Quaedam Priscis usitata, superstitiose idcirco non retineri; quod defectus vel ipso neglectu, vel accessione felicioris in venti compensetur. tristi invento curulium Machinatum, quemadmodum loquuntur, dissipari cuneos, in fugam agi obsistentes; Victoriam tamen hoc ipso nomine comptiorem advolare, quia minore copia sanguinis respersam. orchestra belli, campus est, inquiebat Epaminondas. illum sane miris spectaculis illustrant neoterici Bellatores; longe lateque omnia terrifico flammarum vortice, et aures fulminis voce implent. Sit diris devotus repertor Siculi Bovis. laudabitur tamen ille, qui inclusus utero, nullum mugitum ediderit forsitan et Phalaris commendabit. ita, licet non probaretur Inventor et Artifex tonantium machinarum in bello; saltem eo maioribus encomiis efferendi forent nostri, dum cavent, dum tantam vim eludunt, dum et Iovem fallunt; quo facilius est telum, quam fulmen evitare. Romani pilis usi sunt. lusisse dicas. Germani serii, nec vincunt, nec oppetunt ignavo modo. Veteres strinxere gladios. Germani omnibus armis utuntur, omnibus periculis expositi. nihil tam arte munitum est, tam situ horridum, tam inaccessum loco: quod subduxerit expugnationi aut calliditas, aut industria, aut terror. De Ducibus non laborandum. optimi cuiusque aevi numerari potuerunt. huius, et numerari et aestimari merito possunt. Si per Fata naturaeque leges liceret, viserentque ad nos ex tumulo vel Hannibal vel Scipio: obtunderentur aspectu tot novarum rerum, cuniculorum, consiliorum, strategematum, munitionum, etc. et vero libere faterentur, tempore, quo ipsi congrediebantur, Romanum Imperium vagiisse in cunis; iam pugnare in campis, etc. Quo dedit expressum facinus crudele Belarti, Anguipedes inter quondam summosque Gigantes Principis. f. 94. f. Expende, quae Pallas suo peplo inscripsit: quae vera si sint, convincitur Belartus immanem Gigantomachiam exercuisse. Stilico et Ablavius eadem vestigia cruentarunt. O ambitio! quam severe torques tuis annulis insertos! Quorum pectus insedisti, eiciunt humanos sensus; in belluinam degenerant. dediscunt in dolere calamitatibus aliorum. ut vel RADIUM Coronae regalis acquirant, auferre tentabunt e Mundo SOLEM. prodigent vivos: abutentur occisis. Talium aliquis, secreta consilia coquet, quaeque optabit etiam a Diis nesciri. Quantus Artifex dissimulandi! plorabit, pallebit, miserabitur, ridebit. quid vis tentet, dum regnet. Gaudia subsultant in corde tyranni, rapta de rogis, et crinibus, tumulisque furiarum: sed cito in praeceps subvertenda. Tacturo nubes discedit tellus, arma, claustra scopuli revelluntur et patent.","prev":{"citation":"Poemata (2) 3.5.3.3.10-12","label":"3.5.3.3.10 to 3.5.3.3.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.3.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.3.10"},"next":{"citation":"Poemata (2) 3.5.3.3.17-19","label":"3.5.3.3.17 to 3.5.3.3.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.3.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.3.17"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}