{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 3.5.3.4.7","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.3.4.7","ref":"3.5.3.4.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.4.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.4.7.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":true,"words":235,"text":"Scito hic militem sepultum esse,\nmagni Nominis Umbram.\nVigiliis fuit praefectus:\nnunc altum dormit.\nLongas excubias longior somnus compensat.\nInquies, vixit. Quietissimus iacet,\nIncenatus tamen ad Manis non ivit,\nglande pastus\nPost quem bolum nil amplius edit.\nrobusta crudi pabuli vis,\nAEternitati saginatum probe transmisit.\nDices tamen utique victorem mortis;\nquam ore de voravit.\nContemplare inscriptum marmor.\neius angustia coercetur\nTribunus belli.\nCuius ensis tenacius haesit in manibus,\nquam anima in corpore.\nAusus fui occurrere Fatis meis.\nilla\nper medias acies ruentem stiterunt in campo.\nTerra, me cadente, sonitum dedit,\nMars gemitum.\nAbsque clangore non veni ad silentis.\niam cum illis pariter silendum est.\nFama mea in aere volat.\nIpse in cinere lateo.\nQuod vaga cupiditate tractus\nAd diversarum nationum sepulcra\nquaeris:\nhoc te Germanus doceo,\nmori.\nSanguine nobilis, aetate iuvenis, officio vexillifer,\nFui, Vici, Vixi.\nsequere.\nHic situs,\nexpectoravit animam, non efflavit,\ngladio praecordia dividente\nStabam, cum circa me plurimi iacerent.\nIterum surgam, cum iacebunt omnes.\nsiste gressum.\nCinis Mortuus vivo loqui cupit.\nSepulcrum vides eius, qui multos sepelivit.\nBelli Dux, tractus huc fui, non ductus.\nRem narro.\nEx vulnere aeger,\nut exercitum ordinarem,\nin lectica ferebar per castra.\nAudi infortunium.\nCuruli sella deiecit curule tormentum.\nDivinum fulmen meritus,\nhumano perii.\npulvis in pulverem me redegit.\nSerpentis aenei sibilo afflatus pestem hausi,\net in vestigio animam evomui.\nnimius globi splendor, caelum,\nVehemens tonitru, surdum fecit\nUtcumque tumultueris, nihil audio.\nI sane nunc, et ambula.","prev":{"citation":"Poemata (2) 3.5.3.4.6","label":"BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., USUS BATRACHOMYOMACHIAE ETHICUS, POLITICUS, AC POLEMICUS., EX LIBRO IV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.4.6"},"next":{"citation":"Poemata (2) 3.5.3.4.8","label":"BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., USUS BATRACHOMYOMACHIAE ETHICUS, POLITICUS, AC POLEMICUS., EX LIBRO IV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.3.4.8"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}