{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 4.0.1-3","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 4.0.1-3","ref":"4.0.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.0.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.0.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.0.1.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"CLAUDIO MEMMIO IACOBUS BALDE, e SOCIETATE IESU, ? PRopitiis Fatis, an Musis, debeam amicitias summorum, sed absentium, quos antehac non noveram, numquam intuitus sum, virorum, haereo ambiguus. Te vero, Illustrissime Comes, quod amare et colere licet, Fatis imputare nolim, et Musis vetor. Nam illa, quae inevitabili caussarum nexu, voluntates constringunt humanas, agnovi numquam: istarum tenuitas, vereor, ut singulare aliquod decus Auctori suo potuerint comparare. Proinde felices successus studiorum meorum, si qui sunt, eximiae humanitati tuae rectius omnes asscripsero. Haec, ante quam Nomini tuo quidquam consecrarem, prima Poematum nostrorum notitia imbuit, ut sustineres accepta legere, et lecta crebriusque repetita, genialiter probare. haec, blandiens admovit oculis, per eos transitura ad animum, iam non peregrini duntaxat auctoris carmina, sed tua quodammodo facta sensim domestica oblectamenta. exemplo simul et documento, eruditos ac Comes Viros, de aliorum Scriptis mitigata ferre iudicia: nec ea ponderare cogniti Auctoris pretio; sed ex illis, quantumvis ignoti pretium auctoris requirere. Requisivisti tu vero, Comes Illustrissime, nihil minus cogitantem, et non una salutatione inventum, cum mirarer indagationis honorem, insuper familiaritate initiasti. Ab eo tempore, ausus sum Libellum tibi dedicare, quem mole sua parvum, magnitudine Nominis tui sic explevi, ut, hodieque Lyrica mea me felicius absolvisse, censeant non pauci, quam inchoasse; adeoque plus fini debere, quam exordio. Cecini: tametsi a morbo vix convalueram, et in semivivo cadavere dubitaret Anima diutius hospitari. Manifestum est, cupiditatibus homines impelli, non aliter, quam vela navium a ventis Flantibus his, feruntur otiosi, quidam et aegri remiges; priusque attingunt portum, quam vota conceperint; emensa via, viribus nihil imminutis. Sanitate corporis, nondum omni ex parte restituta, te celebrandum mihi proposueram, MEMMI: quia cupidius, obiecta Herois species, subservituras confestim excitavit imagines Mentis. praesto fuere, ac si tibi iurassent. Canendi voluptas intravit pectus, et poeticam venam. succusso corde, fama Nominis tui fuit pro stimulo. perveni ad metam imperitus viae, ignarus compendii, pharetra Apollinis etiamnum sagittis plena, et adhuc valituris turgente encomiis. desieram canere, sed neque dum desierat Aganippe fluere. stadio Memmiano vegetior exivi. lassum magis agitauerat Phoebus, quam non umquam solet ad primordia gestientem. Neque haec evulgans, mihi blandior: sed, quid tui gratia evenerit, simpliciter commemoro. Habueras omnino quidem maiorem Vatem, si de minore cecinisset nunc, pessimus idcirco non est, quia dete cecinit. Opus materia superavit.","prev":{"citation":"Poemata (2) 3.1a","label":"3.1a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.1a","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.1a"},"next":{"citation":"Poemata (2) 4.0.4-6","label":"4.0.4 to 4.0.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.0.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.0.4"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}