{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata (2) 4.0.16-18","citation":"Jacob Balde, Poemata (2) 4.0.16-18","ref":"4.0.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.0.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.0.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.0.16.md","author":{"name":"Jacob Balde","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde"},"work":{"title":"Poemata (2)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Insudent alii eruendis montibus aureis, et insatiabili cupiditate terrarum fundamenta rimentur. sternant tabulis Oceanum; natantes silvas, et in silvis integras urbes promoveant ad alieni solis litora. tuorum, MEMMI, votorum summam praeferent omnes boni. Et redit profecto, nisi me omnia fallant. Quod, si te omnia fallant; etiam omnia fient, quae negabam fieri posse. Istud iam praecipio gaudium: Pacis Legato dignissimum: quod idcirco maturius praecipere porest, quia et procurare. Cuius te in primis participem esse volo. Id tibi mihique, omnes Superi, bene et feliciter evenire velint ac iubeant. Studiaque a me. Non dico, quid optatius aut acceptius: iusta enim mei pudoris cunctatio est interrogo, quid familiarius offerre possis? et officia, quid amicius? et affectum. quid apertius? si amare licet. si licebit etiam silentio venerari haec ultima verba. horrorem sacrum spirant, et vim testamentariam obtinent. non vulgarem exspectare. Qui plus accepit, quam voluit; patientia spei, quantumvis poena dulcis et gratum animorum supplicium sit, non exercetur. Q. Horatii Flacci nomen non ambio, famam non mercor, reperi tamen qualiscumque Vates Lyricus Maecenates meos: maiorem extra te, MEMMI, neminem. Exspectare iubes affectum, implevisti vota, cum praevenisti desideria. in hoc prope iniurius, quod religiosae Paupertatis gloriam invito extorseris. Si Proceres, qui Monasterii in Westphalia congregati sunt, omnes tam sedulo Pacem publicam promoverunt; quam serio tu adegisti me, ut munificentia tua frui vellem; Pax est. Qui fit? numquam violentiores, quam cum beneficus. ergo libertas mea et liberalitas aliena simul stare non poterant! aliorum quoque opera institisti exonerare verecundiam meam; denique expugnare et timiditatem; nescio, mandanti propior an deferenti! quippe interpretaturus contemptum, si nullius rei petitione frustrarer affectum. petere iussus, descendi ad opportuna modestiae levamenta. Novus error, novum iurgium! iudicasti haec indigna auctoritate Personae, quam sustines. Itaque permisi Torrenti cursum. deposui nomen INVITI, et recepi titulum INGRATI. Quid tibi pro hac importunitate, MEMMI, imprecer, quam, ut semper moribus tuis obsequaris, beneficus in eruditos, pius in immeritos, et, si necessum sit, saevus in reluctantes; donec scilicet sentire munerum largitatem, et efficaci imperio accipere cogatur. Hactenus ad laureatam Epistolam: quomodo Ausonius Gratiano suo respondisse legitur. De praesenti Opusculo necesse non erit multa disserere. Continet Oscam Poesin, et lyricas Prolusiones Dramati convenientes. Occasionem caussamque praebuit MARSILIUS, ille Continuus tuus: cuius voto ac nomine, Io KITTNERUS, Vir consiliis usuque rerum spectatissimus, Ulma redux, ubi pacificatores amice convixerant;","prev":{"citation":"Poemata (2) 4.0.13-15","label":"4.0.13 to 4.0.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.0.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.0.13"},"next":{"citation":"Poemata (2) 4.0.19","label":"POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.0.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/4.0.19"},"credit":{"text":"Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml","quality":"ocr"}}